Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

regularum ipsius. In persecutionibus patiendis propter justitiam, et lacrimis beatitu- dinem constituit. Annunciat contemptum et abnegationem voluptatum, ambitionis, divitiarum, verbo rerum omnium, quae maxime cupiditati et homini carnali blandi­untur. Quodsi illarum usum non omnino auferat, modo intra terminos a religione praescriptos sistatur; vult tamen, ut cor illis affixum non sit, et hoc sensu dici potest, esse vera praecepta, quae Christianus nullus possit non servare absque praecepto. „Intrate, ait Filius Dei, per angustam portam; quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam. Quam angusta porta, exclamans dein cum admiratione et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam.“1) Ad quae verba reflectens S. Augustinus, inquit: „Angustam viam vident hac: latam viam vident illae; hac vident paucos, illae multos. Sed si justus es, noli numerare, sed appende. Noli numerare turbas hominum, incedentes latas vias... Noli illos attendere, multi sunt et quis numerat? pauci autem per viam angustam. Yia lata mortifera est: latitudo eius delectat ad tempus; finis eius angu­stus in aeternum. Sed turbae strepunt, turbae festinant, turbae colluctantur. Noli imi­tari, noli averti, vanitates sunt et insaniae mendaces.“2) Virtutem abnegationis sui et mortificationis exercent Christiani, qui praece­ptum Ecclesiae de jejuniis observant, quae inter eminet Quadragesimale, quod e man­dato S. Concilii Tridentini fidelibus annunciandum est per pastores animarum. Siqui­dem de S. Quadragesimali jejunio identidem in pastoralibus meis Litteris amplius tractaverim ac praeceperim, DD. Curatores ad illas remitto, quarum tenores si atten­tius pervolverint Beatissimi Patris voto et jussui respondebunt, disponentis, ut in sermonibus ad Jubilaeum praeparatoriis de lege etiam ecclesiastica jejunii verba fa­ciant. Quae circa concedendam in lege abstinentiae quadragesimalis dispensationem alias abhinc disposita fuerunt, hoc etiam anno observentur. Tandem cupit magnopere Christi in terris Vicarius, ut, quemadmodum le­gimus in Encyclicis Litteris „studium precandi constans et cum fiducia conjunctum“ reviviscat in populo Christiano. Malorum, quibus premitur Ecclesia et civilis Societas, causam et originem inde etiam repetendam esse, dubitari nequit, quod sacra oratio, et quae cum ea conjuncta sunt pia exercitia, penitus a multis insuperhabeantur, vili- pendantur, negligantur. Si eorum vitam, qui boni antehac, nunc autem corrupti, aut penitus pessumdati ab ipsa plane fide defecerunt, et in profundum demersi sunt, ex­ploremus, observabimus profecto, in quovis horum tantis lapsibus, neglectum circa sacra, triste dedisse initium. Homo enim sedulae et constantis orationis vel nunquam corruit, vel in ipsam abyssum sine omni evadendi spe ac conatu non praecipitabitur. Quodsi abominationem desolationis moralis attendamus, videamusque innumeros Chri­stianos non quaerere primo regnum Dei et justitiam eius, nec ita transire velle per temporalia, ut non amittant aeterna, sed solis inhiare quaestibus et lucris temporali­bus, quasi ad haec nati forent; si ex hinc natam voluptatum effrenem cupidinem, litterarum atque artium prostitutionem, uno verbo, ad sensualisticam paganorum cul­turam regressum, mente volvamus; fieri nequit, ut non persuadeamur, haec quoque mala vix erupisse, si homines cum studio orationis et pietatis religionem ipsam non ') Matth. 7. 14. — E) In Psalm. 39.

Next

/
Oldalképek
Tartalom