Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
15 Quasi parum esset, quod perduelles et perditos filios, deleto per Sacramentum Poenitentiae aeternae damnationis chirographo, in suam iterum gratiam Coelestis Pater receperit; ut magis magisque divitias bonitatis suae in reconciliatos filios ostenderet, eorum infirmitatem porro miseratus, poenas ipsas temporales, quae plerumque luendae poenitentibus, vel in hoc, vel in futuro saeculo supersunt, in manus posuit Ecclesiae suae; eius scilicet dispensationi indefectibilem illum satisfactionum thesaurum committens, qui primo conflatur ex infinitis Christi meritis, dein (divina item disponente clementia, ut unus posset in Ecclesia pro alio satisfacere) secundario conflatur ex accessionibus illis, quae per redundantia Sanctorum et praecipue B. Mariae Virginis merita jam factae sunt, quaeve quotidie per tot pie in Domino quiescentium merita usque ad consummationem saeculi fient. Hic est ille inaestimabilis Indulgentiarum thesaurus, quem Dominus „non in sudario repositum, non in agro absconditum, sed per Beatum Petrum, Coeli clavigerum, eiusque Successores, suos in terris Vicarios commisit fidelibus salubriter dispensandum,“1) quemque Romani Pontifices pro summa sua in Ecclesia potestate fidelibus jam ab antiquissimis temporibus ita applicarunt, ut per definita quaedam opera fideles ipsi nunc plenarie suas cum divina justitia rationes aequarent, nunc partialiter tantam temporalis poenae remissionem perciperent, quantam .percepissent si antiquas canonicas poenitentias per certum dierum sive annorum spatium persolvissent, et exegissent. Nec solum in fidelium viventium spirituale commodum ex potestate judiciaria „indulgentiarum thesauros Romanis Pontificibus reserandos Christus Dominus concessit, verum etiam certissimum est, ex eadem divina institutione ipsis omnino competere, ut easdem Indulgentias, per modum suffragii tantum, elargiantur applicandas etiam fidelibus, qui in Christi charitate defuncti igne Purgatorii expiantur. Non autem, ut foveatur poeni- tentium ignavia, nec ut ardor restinguatur charitatis, vel ut poenitentiae sensus elan- gueant, quod veteratores quidem ausi sunt effutire, saluberrimum fidelibus subsidium coelesti Indulgentiarum thesauro comparatum est...“2) Imo vero omni cura enitendum nobis esse, innuerunt Summi Pontifices, ut dignos poenitentiae fructus facientes, pro- pitiatoque per preces Deo, studiis obsecundemus Ecclesiae, quae ad perennem nobis et immarcescibilem coronam adproperandam tot tantaque ac parata semper, ma- ximeque facilia adjumenta conquisivit.3) Nr. 1132. Jubilaeum extraordinarium indictum. ‘J In extravag. comm. cap. 5. Unigenitus; de poenit. — ‘j Bened. XIV. Inst. 56. Consule Card. Pallavicini Hist. Cone. Trid. lib. 24. cap. II. n. 6. et Cardin. Bellarm. de Indulg. lib. 1. — ») Cf. Benedict. XIV. Inst. 35; Inst. 53.