Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXI.

152 nullaque ratione a studio partium suarum recedendum putaverunt. Quae quidem stu­dia, tametsi intra certos fines improbari nequeant, adeptionem tamen supremae illius atque optatissimae coniunctionis valde impediunt. Vestrum itaque erit, Venerabiles Fratres, omnem industriae diligentiaeque vim illuc intendere ut, prudenter amotis quaecumque obstare videantur, salutarem concordiam animorum concilietis. Idque commodius ex sententia succedet, si in re tanti momenti non disiuncte, sed collatis in unum curis, manum operi admoveritis. Quamobrem opportuna in primis videtur communicatio et societas consiliorum inter vos, ut agendi ratio similis existat. Quinam vero consiliorum delectus sit liabendus, quid proposito conducat aptius, baud aegre dispicietis si vobis ob oculos veluti nor­mam proposueritis quae identidem ab Apostolica Sede de buiusmodi negotiis decla­rata ac praescripta sunt, maxime vero litteras Nostras Encyclicas de constitutione Christiana reipublicae. Ceterum non omnia singulatim persequemur, quae idoneum remedium de­siderant, praesertim cum ea sint exploratiora vobis, Venerabiles Fratres, quos incom­modorum vis proxime et prae ceteris urget. Similiter nec ea enumerabimus, quae tempestivam civilis potestatis operam postulant, ut rei catholicae, quo modo aequum est, consulatur. Cum enim nec de paterno animo Nostro, nec de vestro legibus ci­vilibus obsequio dubitare queant, rectum est confidere, fore ut gubernatores civitatis iusto pretio aestiment propensionem Nostrae itemque vestrae voluntatis, Ecclesiamque multis caussis afflictam, in libertatis dignitatisque debitum gradum restituendam cu­rent. Nos autem, quod est partium Nostrarum, paratissimo semper animo futuri su­mus agere communique consensu statuere de negotiis ecclesiasticis quod maxime op­portunum videatur, honestas et aequas conditiones libenter accepturi. Quaedam alioqui sunt, eaque non parvi momenti, quibus nominatim debet industria vestra, Venerabiles Fratres, mederi. Eiusmodi in primis est paucitas sacer­dotum, ex eo maxime profecta, quod pluribus locis, nec brevi annorum intervallo, vel ipsa Seminaria alumnis sacrorum instituendis desiderata sunt. Hac de caussa saepe vel Christianae institutioni multitudinis, vel sacramentorum administrationi vix aegreque consultum. Nunc vero, quoniam divinae providentiae beneficio in Dioecesi­bus singulis sua sunt Clericorum seminaria, et ubi nondum restituta sunt, brevi, uti speramus et cupimus, restituentur, supplendi collegia sacerdotum in promptu est ratio si modo disciplina alumnorum eá, qua decet, ratione constituta sit. Quam ad rem plane confidimus cognita Nobis prudentia sapientiaque vestra: sed tamen ne consilium Nostrum in hoc genere desideretis, dicta vobismetipsis putatote, quae ad venerabiles fratres Hungáriáé Episcopos paulo ante in caussa simili perscripsimus. „Omnino in instituendis clericis sunt duae res necessariae, doctrina ad cultum mentis, virtus ad perfectionem animi. Ad eas humanitatis artes, quibus adolescens aetas informari solet, adiungendae disciplinae sacrae et canonicae, cauto, ut earum doctrina rerum sana sit, usquequaque incorrupta, cum Ecclesiae documentis penitus consentiens, his- que maxime temporibus, vi et ubertate praestans, ut potens sit exhortari ... et eos, qui contradicunt, arguere. Vitae sanctitas, qua dempta, inflat scientia non aedificat, complectitur non solum probos honestosque mores, sed eum quoque virtutum sacer­dotalium chorum, unde illa existit, quae efficit sacerdotes bonos, similitudo Iesu

Next

/
Oldalképek
Tartalom