Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIX.
137 his vacent primo jurisprudentiae anno ii quoque clerici, qui sacri, civilis et criminalis jurium praelectiones frequentant, ac excipiunt. — Intelligimus jam hinc Beatissimum Patrem omni jure Nos Plungariae Antistites suis in Encyclicis, nuper ad nos dimissis „Quod multum“ monuisse, ut rectae institutioni illorum adolescentium praecipuam curam, sollicitudinemque impenderemus, qui sacris initiari subin volunt; „sunt enim, ut loquitur, Summus Pontifex, adolescentes clerici spes et velut inchoata forma sacerdotum;“ „in sacerdotibus vero quantopere nitatur decus Ecclesiae et ipsa populorum salus,“ nobis ipsis non possit non esse apprime cognitum. Ignorantiam, matrem cunctorum errorum, maxime in Sacerdotibus vitandam esse, jam Patres Concilii IY. Toletani a. 633. c. 25. declararunt. Scientia vero imprimis sacra eo magis praestare Sacerdotes debent, quod aetate praesertim nostra maximus profecto sit numerus hominum, qui falsi nominis scientiae studentes, et tenebras magis quam lucem diligentes, nihil non moliuntur, ut lumine evangelicae doctrinae exstincto, mundum operiant caliginosa erroris et impietatis nocte, atque animas Christi sanguine redemptas, a fide, a disciplina Christiana, omnique honestate abducant. Eo itaque conni- tendum Nobis est, ut formentur sacerdotes, qui arma lucis induti, gladio verbi et doctrinae accincti, catholicae veritatis scientia commissos sibi fideles erudire valeant et a fraudibus eorum, qui contradicunt, defendere. LITTERAE APOSTOLICAE LEONIS PP. XIII. PER QYAS IIS QVAE A PIO IX. P. M. CONSTITVTA SVNT DE RATIONE STVDIORVM IN SEMINARIO ROMANO NONNVLLA ADIICIVNTVR AD DISCIPLINAM LITTERARIAM IN CLERICIS PROMOVENDAM. LEO PP. XIII. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Validis firmisque doctrinae praesidiis Cleri institutioni iuvandae, inclitus Decessor Noster fei. rec. Pius IX, Apostolicis litteris sub plumbo datis IV. calendas Iulii anno MDCCCLIII, sacrum Seminarium de suo nomine Pium appellatum, delectis Clericis excipiendis ex omnibus Dioecesibus Provinciarum Pontificiae ditionis ad S. Apollinaris in Urbe excitavit, aliisque litteris sub annulo Piscatoris'die III. Octobris eodem anno editis, rationem studiorum constituit, quae in scholis Pontificii utri- usque Seminarii, Romani et Pii, in perpetuum servaretur. In hoc magno ac salutari opere perficiendo augustus Conditor id potissimum spectans, ut iuvenes Clerici ad pietatis graviorumque doctrinarum laudem solide ac- curateque informarentur, quo in Dominico agro excolendo Christiani populi utilitati et bono naviter inservire possent, suis Apostolicis litteris sanxit, ut qui Seminarii