Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVIII.

Nr. 5252. De obitu Ig- natii Erdélyi Missionar ii. 130 Ignatium Erdélyi, 28. Februarii 1828. in Zsigárd natum, 18. Martii 1854. Strigonii Sacerdotio initiatum, usque 2. Januarii 1859. Cooperatorem Yadkertensem, et ab bac die Congregationis Missionis a S. Vincentio a Paulo institutae ac ab Ur­bano VIII. 1632. approbatae Presbyterum anno praeterlapso 1885., ut summis opta­verat votis, festo Assumptionis in Coelum Deiparae Virginis, mensis Augusti die 15. sancto fine quievisse, e subnexa Superioris Generalis dictae Congregationis epi­stola intelligimus, unde illud quoque cognoscimus, quod quipiam Congregationis re­ligiosus vir, virtutum, actorum factorumque defuncti testis, vitam pientissimi Missio- narii litteris mandaverit, Generali Superiori transmissam, ab hoc vero in copia me- cum communicatam, quam alibi juris publici faciendam significo. — Dum pretiosam in conspectu Domini mortem concivis consacerdotisque olim nostri hisce communico, illius ut ad altare stantes meminerimus, Sanctorum postulat communio. — Orabimus Deum, in misericordia divitem, ut oblata nostra benigne suscipiens et sincerae pacis dulcedinem tribuat vivis, et requiem jubeat praestare defunctis. Eminentissime ac Celsissime Domine Cardinalis, Princeps Primas, Domine Gratiosissime! Paucis abhinc perlata mihi est vita Ignatii Erdélyi, quondam sacerdotis Congregationis Missionis concinnata a missionariis nostris, quorum nonnulli 25 an­nos, quos ille in imperio Sinensi ad propagandam inter idolorum cultores fidem im­pendit, eum domi et in itineribus laborum socium habuerunt. Is, Apostolorum suscepto, regnum crucis inter infideles propagandi munere omnium judicio, eorumdem orandi quoque ac praedicandi verbi Dei constans studium, totamque vivendi normam, religiosa pietate et perseverantia aemulatus, carne cruci­fixa, mortificationem Jesu jugiter in suo corpore portavit. — Nunc exhibita est mihi epistola, ex eodem apostolico Vicariatu, quem nostro pio missionario divina Provi­dentia campum exercendi animarum zeli assignavit, uni ex fratribus nostris laicis scripta, in qua etiam hujus fidelis servi Dei brevis mentio fit his verbis: „Chez nous, nous avons perdu un Saint, M. Erdélyi; et un bien digne prétre indigene.“ Hac comparatione manifeste indicatur, eum in virtutis studio ultra communem perfectionis vi­tae religiosae mensuram longe progressum, atque in odore sanctitatis, ut vixit, mortuum; quamobrem memoriam quoque ejus, ut mihi alias significatum est, apud populos ea­rum regionum, quas ille evangélium praedicando peragravit, in benedictione esse. Liceat mihi sperare, hoc opusculum, munus obsequentis animi et observan­tiae, quo Tibi Eminentissime Domine qua par est humilitate gratificari audeo, Emi­nentiae Vestrae gratum futurum, quippe quod imaginem vitae et consuetudinis ex­primat, sine arte, at fideliter, piissimi Sacerdotis missionarii, qui in Archi Dioecesi Strigoniensi, quam Deus pastorali curae Eminentiae Vestrae regendam tradidit, natus, et in sortem Domini vocatus est; atque in ejusdem seminario fuerant in cor ejus jacta evangelicae perfectionis semina, quae deinceps gratia Dei foecundante, in la­boribus et aerumnis apostolicae vitae, in amplam segetem creverunt. Caeterum in amore Jesu et immaculatae matris ejus cum profundissima ve­neratione sacram Eminentiae Vestrae dexteram osculando sum Eminentiae Vestrae humillimus et obsequentissimus servus A. FIAT, Sup. gen. Parisiis, 28-a Augusti 1886. Strigonii, die 12-a Septembris, 1886.

Next

/
Oldalképek
Tartalom