Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

50 Nr. 1951. Status fundo­rum a) veteris emeritorum ac deficientium Sacerdotum; b) novi sive auxiliaris eo- rumdem; c) Instituti Sa­cerdotum S. Adalberti E. M.;d) assecura- tionalis contra damna incen­dii, e rationi­bus anni 1884 erutus. diversissimis gentibus collecti sunt. Idque plane cum natura congruit religionis cliri- stianae, quae, non uni populo sed omnibus nata, homines universos, nullo nec loci discrimine nec generis, fraterna inter se necessitudine coniungit. Eorum autem, qui in Evangelio elaborant, ipsis rebus publicis valde salu­taris est opera. Nam a politicis negotiis abstinere iussi, toti in eo esse debent, ut sapientiam Iesu Christi disseminent ac tueantur. Illa vero praecipuae doctrinae Chri­stianae praecepta sunt, Deum timere, et omnibus in rebus iustitiam integre inviola- teque servare; unde consequitur, subesse magistratibus oportere, parere legibus, ho­norem Regi habere non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam; quibus virtutibus nihil profecto est aptius ad multitudinem in officio continendam, conser- vandamque publicam securitatem. Revera catholici ex Europa sacerdotes, qui in potentissimo Sinarum impe­rio aliquot iam saecula apostolicum munus insistunt, tantum abest, ut potestati pu­blicae rebusque civilibus quicquam attulerint incommodi, ut plurimas utilitates, om­nium consensu, pepererint: idque sane assecuti sunt primum Christiana morum disci­plina provehenda, deinde propagatione litterarum reliquarumque artium, quibus gentium humanitas continetur. — Quoniam vero eadem mens idemque iis est pro­positum, qui nunc Sinenses ad instituta Christiana erudiunt, dubitare non potes, quin eos ipsos pari voluntate fideque nomini et maiestati Tuae semper obsequentes ex- periare. Nos igitur, potentissime Imperator, de significationibus benevolentiae in illos Tuae gratias Tibi plurimas et agimus et habemus: simulque Te, pro ea qua praestas clementia, vehementer obtestamur ut in praesentibus rerum vicibus eos benignitate Tua complectaris firmissimoque patrocinio tegas, nihil ut detrimenti capiant, et tuta in munere suo libertate, beneficio Tuo, sine ulla offensione fruantur. Interim, Deum caelorum terrarumque dominum obsecramus, ut Te, Princeps clarissime, uberrimis bonitatis suae muneribus perpetuo prosperare velit. Datum Romae aqud S. Petrum die 1 Februarii 1885. Pontificatus Nostri anno VI. Strigonii, die LEO PP. XIII. 30-a Martii, 1885. A) Rationes fundi veteris emeritorum ac deficientium Sacerdotum. a) PERCEPTIO: Remansa Cassae anni prioris . 1153 fi. 65 xr. E censu Obi. Status . 50037 fl. 77 xr. 2101 n 58 7? E censu Obi. Stat, in arg. . 3220 77 — n 135 7) 24 77 E censu Obi. fundi Urbar. . 18182 77 85 77 845 7) 48 77 E censu Capit, apud Privat. . 74449 7? 89 7) 3722 7) 49 77 E censu 350# a 5 fl. 40 xr. 1653 r 75 n 94 7) 50 77 E censu Obi. annuitatis #4% 330 n 42 7) 15 7) 50 77 E censu Obi. annuitatis hung. 5% . 100 r — 7 5 77 — 7? * V___________V _______________V T 1 47974 fl. 68 xr. 8073 fi. 44 xr. Latus

Next

/
Oldalképek
Tartalom