Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
43 VI. Operae pretium duxi communicare in subnexo ordinationem sive dispositionem, quae circa Musicam figuralem in Ecclesia permissam vel prohibitam e S. Congregatione Rituum anno mox praeterlapso emanavit, una cum litteris, in quarum comitiva ordinatio illa per praelaudatae Congregationis Secretarium Episcopis Italiae transposita est, et quae nobis quoque non poterit non instructioni directionique deservire. EX SACRA RITUUM CONGREGATIONE Nr. 1689. . S. Rituum Congregatio- - nis ordinatio, quoad musi- t cam sacram , figuralem permissam vel , prohibitam in Ecclesia. ORDINATIO QUOAD SACRAM MUSICEN. Illme ac Rme Praesul! Quo tot, iisque gravibus abusibus, qui in Musicen sacram plerisque in Ecclesiis irrepserunt, amovendis efficax remedium aderatur, confecta fuit huic Epistolae Evxuxhxy adnexa Ordinatio: quae quidem cura et studio Societatis a s. Caecilia nuncupatae, faventibus ecclesiasticis Praesulibus, in Archidioecesibus Neapolitana et Mediolanensi, aliisque adhiberi coepta est, atque a Romano Pontifice plenissime comprobata. Itaque subscriptus, dum id Tibi, Illme ac Rme Praesul, notum facit, Te rogat etiam, ut regulas quae in hac Ordinatione continentur, et istic in Ecclesiis tuae Dioeceseos excipiendas omni data opera cures; utpote quae sacrae Liturgiáé, quod ad Musicen spectat, quae illius adeo excellens pars est, decori sanctitatique servandae, indecoris atque profanis melo diis amandatis apprime inserviunt. Fidens fore ut et Tu, Illme ac Rme Dne, ea qua polles prudentia et pastorali sollicitudine, omnia quae in eadem Ordinatione praescribuntur, in Dioecesi Tibi credita exequenda prospicias, gestit subscriptus amplissima tui aestimatione atque erga Te obsequio, se profiteri Amplitudinis tuae Die 25 Septembris anno 1884. Ex Secretaria S. R. Congr. Humili, atque addictissimum servum LAURENTIUM SALVATI Secret.