Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

34 Filiorum obsequia, exiguamque stipem, fronte qua soles, excipe, Sanctissime Pater; eosque in genua liic fusos nec non contra votum absentes, apostolica benedi­ctione caelestium munerum auspice roborare digneris. Qua occasione Beatissimus Pater sequentem ad congregatos copiosissimos alumnos direxit sermonem, ad nostrorum etiam alumnorum doctrinam deservientem: Dilecti Filii! Alacritas ista et concordia pietatis, quae post saecularia solemnia in hono­rem Caroli Borromei huc vos, dilecti lilii, hodierna die perduxit, obsequium Nobis vestrum coram significaturos, sicut digna clientibus est magni sanctissimique Episcopi, ita Nobis accidit periucunda; eamque libenti et grata voluntate complectimur. Quin imo cogitatione permotos tanti viri, qui de clericorum disciplina egregie et in exem­plum meruit, ipse Nos adspectus vester non parum delectat. Vos enim cum intuemur, ad ceteros etiam sacrorum alumnos collegas vestros sponte provolat cogitatio; iuvat- que animo cernere nondum sane maturitatem, sed spem et expectationem quam uni­versi sustinetis, quaeque maior est in praesens, quam forte alias. Nam grande et sacrosanctum sacerdotale munus, cui vos, Deo adspirante, proluditis, aliquanto est ad gerendum difficilius in hac asperitate temporum; pro- pterea quod nimis iam multis Dei recusantibus imperium, Ecclesiamque divinitus conditam in excidium petentibus, quotidianae sunt dimicationes subeundae pro rebus maximis et praestantissimis, quibus non modo privata sed etiam publica hominum continetur salus. Laborante vero ab hostilibus odiis Ecclesia catholica, ipsos eius ad­ministros in eadem esse invidiae flamma necesse est. Hinc multa clerum circumve­niunt perpessu aspera; ita ut quicumque nomen sanctae huic militiae dare decreve­rint, plus fortasse in hoc vitae cursu habituri sint quod angantur, quam quod gaudeant. Nihilominus erigere animum oportet, dilecti filii, conscientiaque officii et fide promissorum lesu Christi opportune confirmare. Cessuri quippe aliquando sunt errores veritati: freta Deo, ad immortalitatem nata, omnes inimicorum conatus invicta et sospes eludet Ecclesia. — Verumtamen in tam formidolosa hostium conspiratione, Clerus omnis victoriam nomini catholico deproperaturus, descendat in aciem opus est, duasque res afferat magnopere necessarias, cognitionem scientiarum, eamque mi­nime vulgarem, et animum pro salute communi fortia facere et pati paratum. Hac Nos de caussa curas non mediocres neque postremas in adolescentibus clericis posuimus, itemque in posterum, Deo iuvante, posituri sumus, nimirum ut in spem sacerdotii diligenti praeparatione erudiantur, virtutibus iis, quas maxime dixi­mus hoc tempore necessarias, mature comparandis. — Maiorum rerum scientiam quod spectat, utiliter videmur et convenienter temporibus fecisse, quod ad discipli­nam Thomae Aquinatis studia clericorum revocavimus. Et hac de re quod per litte­ras, nec semel, aperte monuimus, idem hodie viva voce renovamus, Angelicum Do- ctorem oportere ducem ac magistrum sequi: in quo vos, dilecti filii, quanto plus operae studiique collocaveritis, tanto plus ad excellentiam doctrinae propius accessisse iudicatote.

Next

/
Oldalképek
Tartalom