Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

133 XIX. Decretum Mediolanen. Beatiiicationis et Canonizationis Venerabilis Servi Dei Antonii Mariae Zaccaria Fundatoris Congregationis Clericorum Regularium San­cti Pauli Barnabitarum. Decimoseptimo kalendas Novembris anni 1883 a Sanctissimo Domino No­stro Leone Papa XIII benigne concessum fuit, ut in Congregatione Sacrorum Ri­tuum Ordinaria ageretur, absque interventu et voto Consultorum, de validitate Pro­cessuum Apostolica Auctoritate in Ecclesiastica Curia Bononiensi, Aesina et Cremo­nensi constructorum, super quatuor Miraculis quae praefati Ven. Servi Dei Antonii Maria Zaccaria intercessione a Deo patrata feruntur. Hinc Emus et Rmus Dnus Car­dinalis Lucidus Maria Parocchi, huiusce Causae Ponens, ad instantiam Rev. P. Igna- tii Pica Sacerdotis e Congregatione Clericorum Regularium Sancti Pauli Barnabita­rum, in Ordinario speciali Coetu ipsius Sacrae Congregationis, iuxta peculiares eius­dem Sanctissimi Domini Nostri sub die 20 Novembris 1878 editas praescriptiones constituto, ac subsignata die ad Vaticanas aedes coadunato, sequens Dubium discu­tiendum proposuit, nimirum: An constet de validitate Processuum. Apostolica auctoritate in Curia Bononiensi, Aesina, et Cremonensi constructorum super Ven. Servi Dei Miracu­lis, testes sint rite ac recte examinati, et iura producta legitime compulsata in casu et ad effectum de quo agitur ? Sacra porro eadem Congregatio, omnibus maturo examine perpensis, audi- toque voce et scripto R. P. D. Augustino Caprara s. Fidei Promotore, sic rescri­bendum censuit: Quoad Processus Bononiensem, et Aesinum, Affirmative, seu Constare de Validitate; quoad Processum Cremonensem, Dilata et ad mentem. Die 9 Decem­bris 1884. Facta autem de his Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per in- frascriptum Secretarium fideli relatione, Sanctitas Sua sententiam sacrae ipsius Con­gregationis ratam habuit, et confirmavit die 11 eiusdem mensis et anni. Quum vero deinceps menti eiusdem Sacrae Congregationis quoad Processum Cremonensem satisfactum sit, eadem Sanctitas Sua validitatem quoque huius Proces­sus approbare dignata est die 13 Aprilis 1885. D. CARDINALIS BARTOL1NIUS S. R. C. Praefectus. LAURENTIUS SALVATI S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 26-a Septembris, 1885. Nr. 5266. Ex S. Rituum Congregatione 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom