Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

119 XVII. Dispensationes in impedimentis matrimonium dirimentibus consanguinitatis, et affinitatis, cognationis item spiritualis et publicae honestatis petitae ac concessae, reticita, si quae fors admissa est ab oratoribus incestuosa copula, vel reticita saltem intentione illius iccirco admissae, ut dispensatio facilius impetraretur, pro obreptitiis vel subreptitiis habitae declarataeque fuerunt, cum aliis decretis, tum in specie S. Romanae et Universalis Inquisitionis illo decreto, quod feria IV. die 1. Augusti 1866. emanavit, quodve suo tempore cum Episcopis et per hos cum Curatoribus animarum pro statu notitiae et directionis communicatum fuit. Tam alia eatenus edita decreta ac dispositiones, quam nominatim modo attactum S. Romanae et Universalis Inqui­sitionis decretum SSmus Dominus Noster sustulit et extra vigorem posuit, quemad­modum liquet e subnexis litteris, quae Romae ex Cancellaria Sacri Officii S. Inqui­sitionis ad Antistites dimissae sunt. ILL ME AC RME DOMINE! Infandum incestus flagitium peculiari semper odio sancta Dei Ecclesia pro- sequuta est, et summi romani Pontifices statuerunt, ut qui eo sese temerare non erubuissent, si ad apostolieam Sedem confugerent petendae causa dispensationis super impedimentis matrimonium dirimentibus, eorum preces, nisi in eis de admisso sce­lere mentio facta esset, obreptionis et subreptionis vitio infectae haberentur atque ideo dispensatio esset invalida; idque ea sanctissima de causa cautum fuit, ut ab hoc gravissimo crimine ehristifideles arcerentur. Ilanc s. Sedis mentem testantur tum alia documenta, tum decretum, quod novissime supremum sanctae romanae et universalis Inquisitionis consilium, ipso ad- probante ' romano Pontifice, feria IV die 1 augusti 1866 tulit, quod est huiusmodi „subreptitias esse et nullibi ac nullo modo valere dispensationes, quae sive directe ab apostolira Sede, sive ex pontificia delegatione super quibuscumque gradibus pro­hibitis consanguinitatis, affinitatis, cognationis spiritualis nec non et publicae hone­statis conceduntur, si sponsi ante earundem dispensationum executionem, sive ante sive post earum impetrationem incestus reatum patraverint; et vel interrogati, vel etiam non interrogati, malitiose vel etiam ignoranter reticuerint copulam incestuosam inter eos initam sive publice ea nota sit sive etiam occulta, vel reticuerint consilium et intentionem qua eandem copulam inierunt, ut dispensationem facilius assequeren­tur.“ S. Poenitentiaria vestigiis insistens supremae Inquisitionis id ipsum die 20 iulii 1879 statuit. Nr. 4702. Litterae S. Officii, quibus declaratur, valere dispen­sationes super gradibus pro­hibitis consan- guinita’is, affi­nitatis etc. obtentas, reti­cita copula carnali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom