Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIV.
97 XIV. Ope sequentis Decreti: Decretum Sacrae Congregationis Rituum ORBIS. Ad christianae caritatis opera, quae a sancto Vincentio a Paulo suam agnoscunt originem, impensiori studio provehenda, honoremque tanti Patris ac magistri adaugendum, duobus abhinc annis, postulantibus tum sodalibus Vincentianae societatis vulgo Conferentiae, occasione expleti quinquagesimi anni a sua Parisiis institutione, tum reverendissimis dioecesium antistitibus, sanctus Vincentius societatum omnium caritatis in Galliae regione vigentium, ab eoque ortum quomodocumque habentium, uti specialis apud Deum Patronus apostolica auctoritate declaratus et constitutus fuit. Iluiusmodi decretum, ad Hyberniae dioeceses anno superiore extensum, ut tandem ad cunctas eiusdem naturae societates et opera totius christiani orbis extenderetur, perplurimi Sanctae Romanae Ecclesiae Patres Cardinales, et ex omnibus fere mundi regionibus sacrorum antistites, pluresque regularium ordinum supremi moderatores humillimis Summo Pontifici exhibitis precibus enixe efflagitarunt. Eas sanctissimus dominus noster Leo Papa XIII benigne excipiens, Congregationi eminen- tissimorum et reverendissimorum Cardinalium sacris tuendis ritibus praepositorum remisit, ut sententiam suam hac in re panderet. Sacra autem Congregatio in ordinariis comitiis die 28 martii 1885 ad Vaticanum habitis, referente eminentissimo et reverendissimo cardinali Carolo Laurenzi, audito etiam R. P. I). Augustino Caprara, sanctae fidei pi’omotore, omnibusque maturo examine perpensis, postulationi a tam ingenti numero eximiorum praelatorum propositae responsum dedit: Consulendum Sanctissimo pro gratia. Hisce vero omnibus subinde per infrascriptum secretarium eidem Sanctissimo Domino nostro fideliter relatis, Sanctitas Suas sententiam Sacrae Congregationis in omnibus confirmare et approbare dignata est; ideoque sanctum Vincentium a Paulo omnium Societatum caritatis in toto catholico orbe existentium et ab eo quomodocumque promanantium, ceu peculiarem apud Deum Patronum declaravit et constituit, cum omnibus honorificentiis coelestibus Patronis competentibus: mandavitque de his apostolicas litteras in forma Brevis expediri. Die 16 április eiusdem anni 1885. 1). Cardinalis BARTOLINIUS, S. R. C. Praefectus. (Locus p Sigilli) LAURENTIUS SALVATI, S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 12-a Julii, 1885. Nr. 3910. S. Vincentius a Paulo omnium Societatum caritatis peculiaris apud Deum Patronus declaratur et constituitur