Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
80 factorum praecipuorum nomina legere possunt, v. gr. Innocentii XII. Papae, qui a. 1697. Collegii Urbani dotem centum quinquaginta mille aureis auxit; porro Ferdinandi Cardinalis de Abdua, qui a. 1719. Collegio centum itidem aureorum millia donavit; dein Nicolai Cardinalis Spinulae, qui cum cobaeredibus nonaginta millia aureorum eidem Collegio obtulit, ac vel alii silentio praetereantur, Joannis Pauli Andreotis de Angelis, civis Maevenatis „cuius (ut inscriptio loquitur) ingentes opes sola pietate superatae sunt . . . qui ve omnium suarum facultatum baeredem Congregationem de Propaganda fide ex asse instituit. En fontes, unde dos Urbani Collegii promanavit, quam dotem cum italicum Gubernium apprehendere cupiat, aperte demonstrat, quod metere velit, quod non seminavit. Ecclesiam S. Congregationis de Propaganda fide struxit Alexander Papa VII. Typographia S. Congregationis sua et initia et incrementa Summorum Pontificum munificentiae debet, quae prima inter instituti subsidia refertur, quippe in qua catechismi, libri liturgici ac precatorii, Biblia, Ritualia, opera apologetica et alia pro Missionariis et conversis ad fidem populis imprimebantur et imprimuntur. Per duo saecula haec Typographia primas inter omnes typograpbias tenuit. Postquam autem Jacobini ad exitum prioris saeculi Urbem in suam potestatem redegissent, typogra- pbiam quoque instituti everterunt, a Pio VII. Papa restitutam, et subsequentibus Summis Pontificibus auctam, novisque machinis instructam, quae hodie 180 diversis typis abundat, quaeve sub Concilio Vaticano, orationem Dominicam in 250 linguis et dialectis impressit, ostendere volens, quid praestare possit ac valeat. Bibliotheca S. Congregationis de Propaganda fide S. R. E. Cardinales auxerunt, illam haeredem faciendo exquisitissimorum suorum codicum et librorum. Nec thesauris his pretiosis pepercit ferocia vandalica republicanorum Romam invadentium, ipsi Bibliothecam etiam occupaverunt, et magna parte dilapidaverunt. Si illa post restaurationem et restitutionem in integrum S. Congregationis in florentem rursus statum posita sit, non ab aerario cuiuscunque regni publico repetendum est. Qui S. Congregationem Propagandae fidei institutam, cuius haec, quae in praemissis proponebatur, est origo, haec destinatio, institutum nationale, italicum, vel cuiuscunque unius nationis esse praetendit, is ignotos fallit, et notis est derisui. Si existit aliquod institutum, sic dictum internationale, sive omnibus nationibus commune, tale profecto est, praelaudata S. Congregatio, cuius quippe activitas ad uni. versum orbem exporrigitur, et cuius dos, ofierentium etiam intentione et voluntate ad universum catholicum orbem pertinet. Haec porro Congregatio est, dextrum quasi bracilium Summi Pontificis, qui eius opera exequitur divinitus sibi demandati apostoliéi Ministerii principalem gravissimam que partem de propaganda in universo orbe Christi fide. Qui proinde hoc ex intima Summi Pontificatus natura promanans, et mundum totum complectens propagandae Christianae religionis Institutum invadit, ac evertere contendit, is profecto ipsum Summum Pontificatum invadere, et quantum in se est, evertere velle censendus est. Gubernium italicum, prout notum est, omnes religiosos ordines, congregationesque, iis solis exceptis huiusmodi coetibus, qui cura infirmorum occupantur, suppressit, suppressorumque ordinum ac congregationum domos, omnemque suppel- lectilem, etiam libraria, bonaque omnia temporalia, tamquam res nullius occupavit