Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
77 SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCUTIO HABITA IN CONSISTORIO DIE XXIV. MARTII AN. MDCCCLXXXIV. VENERABILES FRATRES. Post excitatos seditionum fluctus, quorum immanes impetus in excidium civilis romanorum Pontificum principatus expugnationemque Urbis evasere, sicut Pius IX f. r. decessor Noster, ita et Nos Apostolicae Sedis iura tueri omnique contentione vindicare studuimus, prout muneris officiique Nostri ratio postulabat. Similique animi constantia, quoties quid iniqui vidimus in rerum novarum continuatione attentatum, veritatis iustitiaeque patrocinium suscepimus : nominatim banc vim, quam iamdiu sustinemus, quantum repugnando potuit, propulsandam curavimus. Verumtamen, arcano permittentis Dei consilio, vebemens illa tempestas diuturnitate non resedit. Quod profecto vix opus est verbis exequi, praesertim apud Vos, Venerabiles Fratres, quibus est id, quod dicimus, quotidiano spectaculo ac prope experimento cognitum. Nibil enim cunctantes inimici in cursu consiliorum suorum, bic stabilire quotidie firmius res suas moliuntur, omnia circumspicientes quamobrem iure optimo incommutabilique possessione consedisse in Urbe iudicentur. Huc pertinet eorum in agendo considerata dexteritas: rerum eventus per dispositas caussas apparati : captatio, domi, popularis aurae: quaesita foris voluntatum assensio: omnes denique artes, quae ad obtinendam conservandamque potentiam prodesse videantur. Quoniam igitur Ecclesiae romanique Pontificatus rationes quanto magis illi pessumdare adnituntur, tanto Nos studiosius conservare debemus, idcirco bodierna die in boc amplissimo consessu vestro denuo improbamus damnamusque quodeumque est cum Apostolicae Sedis iniuria actum, itemque testamur, omnia Nos iura eius ex integro et in perpetuum salva velle. Neque vero aut regni cupiditate, aut rerum humanarum appetentia ducimur, quod nonnulli insigni stultitia atque impudentia pari criminanNr. 2164. De injuriis S. Sedi Apostolicae illatis in specie per spoliationem S. Congregationis de propaganda fide.