Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

ne ea quidem certa et fixa permaneant, quae naturali lumine rationis perspiciuntur, qualia p>rofecto illa sunt, Deum esse, animos hominum ab omni esse materiae con­cretione segregatos, eosdemque immortales. — Atqui secta Massonum ad hos ipsos scopulos non dissimili cursus errore adhaerescit. Quamvis enim Deum esse genera- tim profiteantur, id tamen non haerere in singulorum mentibus firma assensione iudicioque stabili constitutum, ipsi sibi sunt testes. Neque enim dissirmdant, hanc de Deo quaestionem maximum apud ipsos esse fontem caussamque dissidii: immo haud ita pridem non mediocrem hac ipsa de re constat exstitisse inter eos conten- tentionem. He autem vera initiatis magnam secta licentiam dat, ut alterutrum liceat suo jure defendere, Deum esse, Deum nullum esse: et qui nullum esse praefracte conten­dant, tam facile initiantur, quam qui Deum esse opinantur quidem, sed de eo prava sentiunt, ut Pantheistae solent: quod nihil est aliud, quam divinae naturae absurdam quamdam speciem retinere, veritatem tollere. Quo everso infirmatove maximo fun­damento, consequens est ut illa quoque vacillent, quae natura admonente cognoscun­tur, cunctas res libera creatoris Dei voluntate exstitisse: mundum providentia regi: nullum esse animorum interitum: huic, quae in terris agitur, hominum vitae suc­cessuram alteram eam que sempiternam. His autem dilapsis, quae sunt tamquam naturae principia, ad cognitionem usumque praecipua, quales futuri sint privati publicique mores, facile apparet. — Silemus de virtutibus divinioribus, quas absque singulare Dei munere et dono nec exercere potest quisquam, nec consequi: quarum profecto necesse est nullum in iis vestigium reperiri, qui redemptionem generis humani, qui gratiam caelestem, qui sacramenta, adipiscendamque in caelis felicitatem pro ignotis aspernantur. — De officiis loquimur, quae a naturali honestate ducuntur. Mundi enim opifex idemque providus gubernator Deus: lex aeterna naturalem ordinem conservari iubens, per­turbari vetans: ultimus hominum finis multo excelsior rebus humanis extra haec mundana hospitia constitutus: hi fontes, haec principia sunt totius iustitiae et ho­nestatis. Ea si tollantur, quod Naturalistáé idemque Massones solent, continuo iusti et iniusti scientia ubi consistat, et quo se tueatur omnino non habebit. Et sane di­sciplina morum, quae Massonum familiae probatur unice, et qua informari adole­scentem aetatem contendunt oportere, ea est quam et civicam nominant et solutam ac liberam; scilicet in qua opinio nulla sit religionis inclusa. At vero quam inops illa sit, quam firmitatis expers, et ad omnem auram cupiditatum mobilis, satis osten­ditur ex iis, qui partim jam apparent, poenitendis fructibus. Ubi enim regnare illa liberius coepit, demota loco institutione Christiana, ibi celeriter deperire probi inte- grique mores: opinionum tetra portenta convalescere: plenoque gradu audacia ascen­dere maleficiorum. Quod quidem vulgo conqueruntur et deplorant: idemque non pauci ex iis, qui minime vellent, perspicua veritate compulsi, haud raro testantur. Praeterea, quoniam est hominum natura primi labe peccati inquinata, et ob hanc caussam multo ad vitia quam ad virtutes propensior, hoc omnino ad ho­nestatem requiritur, cohibere motus animi turbidos et appetitus obedientes facere rationi. In quo certamine despicientia saepissime adhibenda est rerum humanarum, maximique exhauriendi labores ac molestiae, quo suum semper teneat ratio victrix principatum. Verum Naturalistáé et Massones, nulla adhibita iis rebus fide, quas

Next

/
Oldalképek
Tartalom