Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVII.

189 XXVII. BAMBERGEN. SEU HERBIPOLEN. PRAECEPTI ET SUSPENSIONIS. Compendium facti. Antonius parochus in Dioecesi hei’bipolensi anno 1872 excipiebat in suo famulatu Catharinam nubilem annorum 27, ex honestis parentibus progenitam. Quae tamen, sex annos ante ab officiali exercitus Bavariae seducta, filium peperit extra legitimum matrimonium. Ceterum huius puellae fama integra apud om­nes erat, si praedictum excipias factum. Et superior scholasticus ante id temporis scholam artium eidem puellae crediderat; cui praefuit spatio plurium annorum. Nemo ex paroecianis miratus est quod femina haec apud parochum maneret. Verumtamen novi administratores municipii, liberales sub specie zeli, sed odium et vindictam praeferentes in parochum eiusque famulam, Curiae episcopali detulerunt, Christifideles scandalum pati ex eo quod apud parochum sit famula filium illegitimum enixa. Addiderunt etiam quod femina illa in Ecclesia haud permaneret in loco, suis paribus destinato; quodque parochus apud quamdam processionem fuisset cum famula super currum eumdem. Quoad parochi mores nihil, neque eius detra­ctores, innuere valuerunt: et episcopalis Curia nullum adesse testata est dubium de integritate et honestate parochi eiusdem. Has delationes Curia haud parvipendit; sed parochum accersivit, variisque peractis inquisitionibus, quoad huiusmodi feminam, per decretum diei 22 lunii 1877 iussit parochum illico a se removere famulam, cuius non ignorabat noxam. Attamen duo lapsi sunt anni et femina apud parochum manebat. Hinc sub die 19 Iulii 1879 Curia eadem episcopalis, alio edito decreto, addidit praecepto poenam suspensionis, ni parochus, spatio quatuor hebdomadarum famulam non removisset. Parochus tunc adversus huiusmodi decretum et suspensionis interminationem appellavit apud Curiam Bambergensem. A qua tamen appellatio haec reiecta fuit, utpote omni destituta fundamento. Animo sed vero haud deiectus presbyter suam detulit appellationem ad Apostolicam Sedem, ut nullius valoris sententia haec de­clararetur. Ubi praemissa disceptatione enucleandum propositum fuit DUBIUM An confirmanda vel infirmanda sit sententia Curiae archiepiscopalis Bambergen- sis in casti. Resolutio. Sacra Congr. Ep. et Reg. die 17 Augusti 1883 censuit respon­dere : Sententiam Curiae archiepiscopalis esse confirmandam, et ad mentem: mens est ut Nr. 6493. S. Congrega­tionis Epp. et Reg. Decre­tum

Next

/
Oldalképek
Tartalom