Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXVI.
186 Nr. 6172. Normae in expeditione officiosarum pecuniarum observandae. In Circularibus Dioecesanis litteris an. 1877. sub Nr. 3667. publicatae fuerant normae penes expeditionem pecuniarum officiosarum observandae. Quum vero normae bae a multis oblivioni traditae fuisse videantur, quia non observantur, et moles agendorum in Officio ADioecesano de die in diem accrescat, ne administratio dictarum pecuniarum, justo molestior, pretiosique temporis dissipatrix ac consumptiva evadat, sed profecto etiam, ut ex inordinata rei huius gestione exurgere facile queunti confusioni occurratur, normae illae non tantum republicandae, sed pro novorum adjunctorum ratione iisdem majoris etiam claritatis gratia quaepiam adjicienda fuerunt. Ante omnia notandum venit, pecunias officiosas, quae ad Cancellariam meam promoveri debent aut solent duplicis esse generis, et quidem 1. tales, quae in ipsa Cancellaria administrantur et 2. quae statim ac perceptae fuerint, ulterius transponuntur ad Cassarum administratores in V. metrop. Capitulo. Prioris generis sunt omnes illae pecuniae, seu piae symbolae, quarum conspectus cum fine anni in Circularibus Dioecesanis litteris publicari solet; alterius vero generis sunt omnia illa pensa aut oblata, quae pro fundis assecurationis contra incendii damna, item instituti S. Adalbert^ deficientium ac emeritorum Presbyterorum, auxiliari, pensionali docentum, se- minariali, ad Cancellariam transponuntur, sed per hanc non administrantur, verum illico respectivis DD. Canonicis ac Cassarum Administratoribus administrandae consignantur. a) Quod jam ad pecunias sub Nr. l-o memoratas attinet illae omnes cumulative in una charta suis rubricis provisa, specificentur, haecque consignatio ipsa in duobus exemplaribus exarata, Cancellariae meae transponatur. Specimen huius consignationis exhibet schema hicce sub littera a) impressum. b) Pensa pro assecuratione Dioecesana dependi solita, inscribantur formu- laribus impressis, quorum plura exemplaria cum his circularibus litteris ad singulum VADiaconalem Districtum dimittuntur. Horum unum Administrationi Cassae assecurationis consignabitur, alterum recognitionali cum perceptoris subscriptione munitum, abhinc remittetur. c) Oblata pro fundo instituti S. Adalberti penes duplicem distinctam consignationem praesententur et si inter illa etiam census a subscripto Capitali soluti, comprehendantur, hoc expresse adnotetur. d) Simili modo consignentur symbolae pro fundo auxiliari oblatae, aeque penes distinctam duplicem consignationem. e) Non absimiliter debent transponi omnes pro fundo deficientium ac emeritorum destinatae symbolae. Katio autem huius sub litt. b. c. d. e. comprehensae dispositionis est, quod singuli praeattactorum fundorum proprium habeant in archivo titulum, ad quem administrator Cassae referre reponereque debet omnia acta, quae in sui justificationem penes revisionem rationum sunt necessaria; jam vero si pecuniae his fundis inferendae in cumulo,. et non distinctim, ut nunc praescribitur, penes duplicem consignationem praesentarentur, confusio nonnisi sic evitari posset, si administrator Cassae, tot exemplaria, quot fundos administrat, ipse primum conficeret. Unde et dispendium temporis, et molestior pecuniarum manipulatio prono fluerent, ut adusque, alveo.