Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVI.

179 hoc, quod maius est, ex venerabilium Praedecessorum Nostrorum romanorum Praesulum decretis aperte monstratur. Verum non dignitate solum, sed etiam cliristianarum ’virtutum ac nomina- tim fortitudinis exemplis visa est Carthago antecellere. Etenim, si urbs Roma exci­piatur, vix alia reperietur civitas quae tot martyres ac tam praeclaros Ecclesiae caeloque genuerit. Praedicatione et cultu serae posteritatis florent prae ceteris Per­petua et Felicitas, par feminarum nobilissimum, quarum tanto mirabilior victoria, quanto diutius cum quaesitissimis cruciatibus infirmitas sexus dimicavit. Nec minus inclyta magni Cypriani palma. Nam sanctitate et rebus gestis Carthaginem, stilo et litteris christianum nomen cum multos annos nobilitasset, ad extremum in media Ecclesia sua, spectantibus iis quos ipse ad martyrium instituerat, praeclarissima con­fessione defunctus vitam cum sanguine pro Christo libens profudit. Atque illud quoque memoriam Carthaginiensis Ecclesiae non parum com­mendat, Africanos episcopos ad eam vocatu Archiepiscopi convenire solitos, de com­munibus religionis negotiis una deliberaturos. Ac plura quidem diversis tempoxdbus condidere sapienter decreta, ex quibus non pauca supersunt, et quorum vel ad com­primendas liaereses, vel ad morum disciplinam in Clero populoque sancte retinendam, plurimum valuit auctoritas. Fama memor celebrat in primis Concilium Carthaginiense tertium ab Aurelio episcopo viro fortissimo liabitum, quo sanctitatis ingeniique sui lumen Augustinus attulit. — Huiusmodi vero tam salutares fructus, Episcopis Cartha­giniensibus nitendo laborando perceptos, coniunctioni potissimum cum hac Apostolica Sede acceptos referri oportet. Cum enim esse intelligerent divino iure constitutum ut Ecclesia Romana cunctarum Ecclesiarum princeps sit et magistra, et tamquam ex radice ad ramos, sic ex ea ad Ecclesias singulas omne principium vitae et viridita­tis manare, nihil antiquius habere consueverunt, quam ut permanerent cum succes­soribus beati Petri perpetuo atque intimo nexu devincti. Quod quidem varia litterarum monumenta, acta Conciliorum, legationes de gravioribus negotiis ad Pontificem ro- manum non raro missae, nominatimque Optati et Cypriani epistolae gravi auctoritatis pondere testantur. Atque illud est memoratu dignum, quod eiusmodi in apostolicam Sedem obsequium non diuturnitate temporis est, neque formidolosis illis rerum con­versionibus debilitatum. Ex quo geminum Africa beneficium tulit, alterum ut in ma­ximis suis calamitatibus perfugium quoddam et solatium in Apostolica Sede semper invenerit: alterum, ut romanorum Pontificum magisterio praesidioque freta pernicio­sissimas haereses partim repulerit, partim extinxerit. Sed spatium temporis haud valde longinquum gloriose emensa, consenescere Ecclesia Africana coepit et ad occasum deflectere, ita tamen ut multo fuisset victura diutius, nisi vitam illata vis peremisset. Non enim senio ipsa suo confecta interiit, sed barbarorum armis oppressa succubuit. Revera exploratum est quantum Afris ma­lorum attulerint Vandali: quorum effrenati exercitus ubicumque vestigium posuissent, ad direptiones urbium caedemque civium Arianae venena pestis adiungebantur: ac tantus erat ubique terror, ut catholici nullatenus respirarent, neque usquam orandi aut immolandi concederetur gementibus locus.1 Saeculo autem septimo Saraceni, hostes chri- 1 1 Victor Vitensis, Pers. Vand. lib. I, c. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom