Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXVI.
177 XXVI. Subnexae Apostolicae Litterae ad restaurandam in Africa Sedem Archi- Episcopalem Carthaginiensem referuntur. In iis non huius Sedis modo, sed Africanae Ecclesiae fata ac vicissitudines paucis, sed clare adumbrantur. Ecclesiae illius historiam scripsit, typisque Brixinensibus a. 1816. in tribus voluminibus vulgavit doctissimus Stephanus Antonius Morcelli e Societate Jesu. Grande, celebratissimumque opus dedicatum est Pio VII. Quod glorioso huic Summo Pontifici descriptor operis precabatur, in Sanctissimo Domino Nostro compleri incipit. Postquam nempe sermonem fecisset de Sanctis, deque plurimis Ecclesiae Africanae Martyribus, prosequitur. „Hisce enim vero auspicibus, quemadmodum Justiniano Augusto auctores illi fuerunt Africae, per Belisarium recuperandae, ita expectandum nunc est, ut ex copia virorum fortissimorum Belisarius alter existat, quo duce — — — Saracenorum barbarie deleta, eodem Romana Auctoritas, tamquam in propria sua redeat, et praeclarae quondam Ecclesiae, quae olim amplius septingentae numerabantur, secundum instituta majorum novos a te rectores, moderatoresque recipiant.“ SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. LITTERAE APOSTOLICAE DE SEDE ARCHIEPISCOPALI CARTHAGINIENSI RESTITVENDA. LEO EPISCOPYS SERVVS SERVORVM DEI AD PERPETVAM REI MEMORIAM. Materna Ecclesiae caritas, quamquam est in omne hominum genus aequabiliter diffusa et de gentibus singulis mirabiliter sollicita, solet tamen praecipuo quodam misericordiae sensu ad illas respicere, quas ab Evangelii complexu aut vis aut error abstraxerit. Nihil enim tam grave est, quam renascente superstitionis caligine obcaecari eos, quibus praeclarissimo Dei munere et dono lumen aliquando veritatis affulserat: nihilque tam miserum, quam semel in salutem vindicatos, in interitum Nr. 6170. De Archi- Eppali Sede Carthaginiensi restituenda.