Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIV.

165 effosso pavimento, inventa est area ex lapidibus et lateribus confecta, in qua exta- bant ossa ad tria sceleta sexus virilis pertinentia. Super his omnibus Eminentissimus et Reverendissimus Cardinalis Arcliiepiscopus, exquisitis illustrium peritorum senten­tiis, processuales condidit tabulas ; inquisitumque est, an in iis ossibus repertis con­staret de identitate Corporum Sancti lacobi Maioris Apostoli et Discipulorum eius Atlianasii et Theodori? Et consideratis omnibus, quae consideranda erant, suum pro­nuntiavit affirmativum iudicium. Dein acta processualia sententiamque suam Eminen­tissimus et Reverendissimus Arcliiepiscopus ad Urbem misit, ut Supremo Summi Pontificis iudicio subiicerentur, sententiaque sua Apostolica Auctoritate confirmaretur. Sanctissimus autem Dominus Noster Leo Papa NUI gravissimum huiusmodi nego­tium peculiari Sacrorum Rituum Congregationis Coetui pertractandum remisit. Quo habito ad Vaticanas aedes die XX Maii anni huius, responsum datum est: Dilata, et ad mentem; et mens fuit, ut nonnullae difficultates gravioris momenti lucidius enuclearentur. Quo facilius id praestaretur, a Sanctissimo Domino Nostro missus est Compostellam R. P. D. Magister Augustinus Caprara Sanctae Fidei Promoter, ut singula inspiceret, inquireret, et referret. Romam reversus accuratissima relatione muneri suo egregie satisfecit. Quapropter iterum iisdem collectis Comitiis ad Vatica­num die XIX Iulii vertentis anni MDCCCLXXXIV, ad propositum dubium: „An sententia lata ab Eminentissimo et Reverendissimo Domino Arcbiepiscopo Cornpo- stellano super identitate Reliquiarum, quae in centro Absidis Sacelli Maioris Metro­politanae eiusdem Basilicae repertae sunt, et Sancto Apostolo Iacobo Maiori, eiusque Discipulis Athanasio et Theodoro tribuuntur, sit confirmanda in casu, et ad effectum de quo agitur?“ Tum Eminentissimi et Reverendissimi Patres Cardinales, tum Praelati Officiales, re mature discussa et perpensa, responderunt: Affirmative, seu sententiam esse confirmandam. Facta vero de iis per me infrascriptum Cardinalem fideli relatione, Sanctis­simus Dominus Noster Sacrae Congregationis sententiam ratam habuit, et sua Aucto­ritate Apostolica confirmavit. Mandavitque, ut de hoc Decreto expedirentur Litterae Apostolicae sub plumbo. Die XXV Iulii, in Festo Sancti lacobi Maioris Apostoli, anno MDCCCLXXXIV. L. f S. D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Praefectus. Laurentius Salvati S. R. C. Secretaries. Strigonii, die 19-a Octobris, 1884. Per translationem vacant parochialia beneficia in Felsővásárd et in Jókeő. — Qui alterutro horum potiri voluerint, supplices suos usque finem futuri mensis Novembris horsum exhibeant. Nr. 5221. Pro parochiis Felsővásárd et Jókeő concur­sus publicatur. Strigonii, die 18-a Octobris, 1884. A vásáruti anyaegyházhoz tartozó Vámosfalu fiókközségi kántortanitói állo­másra a pályázat folyó évi október hó 27-ére tűzetik ki. Javadalmazása: 300 frt. a község pénztárából, mely évnegyedenkint fize­tendő; 16 frt. faáltalány; mint kántor, a templomi teendők után kap minden gaz­dától % mérő, minden zsellértől '/s mérő tiszta rozsot, összesen 17 V4 mérő. 5222. sz. A vámosfalvi tauitói állo­másra pályá­zat hirdettetik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom