Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

155 opiniones omnes praeposteras et a veritate discrepantes, itemque omnia quaecumque in illis cum adversus Apostolicam Sedem Decessoresque Nostros, tum adversus sacra Nostra Consilia invidiose, iniurioseque dicta sunt. Eodemque tempore declaramus, ea omnia quae ab iisdem sacris Consiliis iudicata, decreta et acta sunt quod ad scriptio­nes pertinet, de quibus agitur, et quod ad varias animadversiones, poenamque sus­pensionis in auctorem latam, assentientibus et probantibus Nobis, ideoque Nostra auctoritate iudicata, decreta et acta esse: et quatenus opus sit, eadem omnia denuo confirmamus. Pro caritate autem Nostra, cum vehementer optemus ut quidquid ille temere fecit, poenitendo corrigat, suppliciter rogare Deum perseverabimus, ut mentem ho­minis suo lumine illustret, et adiuvet sua virtute voluntatem. Tu vero in hanc ipsam rem perge, Venerabilis Frater, operam studiumque tuum conferre: neque enim futu­rum diffidimus, ut ille, Deo auctore, resipiscat, et aegritudinem Nostram optata con­solatione permulceat. Tibi interim, Venerabilis Frater, et Clero populoque tuo universo apostoli­cam Benedictionem benevolentiae Nostrae testem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXVIII Augusti MDCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri Anno Septimo. LEO PP. XIII. Harum litterarum, cum Clero Florentino et procul dubio cum ipso etiam auctore prohibitorum librorum communicatarum is erat effectus, quod auctor omnia, quae suis in libris reperiuntur doctrinae, fidei et morum, nec non disciplinae et juri­bus Ecclesiae contraria, ex reverentia, quam erga Ecclesiam Catholicam et huius visibile Caput semper profitebatur ac nunc quoque profitetur, reprobaverit et condem­naverit. — Quemadmodum perhibet eius declaratio ad redactorem ephemeridum „L’Unitä Cattolica“ iis cum precibus, ut illa publicaretur, dimissa, ac in Nr. 221. a. curr. re etiam vera publicata. Strigonii, die 22-a Septembris, 1884. E sacra Congregatione Indulgentiarum : Petrus Bugarini, sacerdos romanus ad pedes Sanctitatis Vestrae humiliter provolutus enixe rogat, ut sacerdotibus et in sacris Constitutis devote recitantibus sequentem orationem: „Jesu dilectissime, qui ex singulari benevolentia me prae mil­lenis hominibus ad tui sequelam et ad eximiam sacerdotii dignitatem vocasti, largire mihi, precor, opem tuam divinam ad officia mea rite obeunda. Oro Te, Domine Jesu, ut resuscites hodie et semper in me gratiam tuam, quae fuit in me per impo­sitionem manuum Episcopalium. 0 potentissime animarum Medice, sana me taliter ne revolvar in vitia, et cuncta peccata fugiam: Tibique usque ad mortem ita placere possim. Amen.“ Indulgentiam tercentum dierum benigne concedere dignetur, nec non eisdem indulgentiam dierum centum, qui devote recitaverint iaculatoriam precum uti sequitur: „Bone Jesu, rogo Te per dilectionem qua diligis Matrem tuam; et sicut vere Eam diligis, et diligi vis: ita mihi des ut vere Eam diligam.“ Quam gratiam, Nr. 4734. Preces cum Indulgentiis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom