Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXII.
153 XXII. Litterae Beatissimi Patris Leonis PP. XIII. ad Eugéniám Cecconi, Archi- Episcopum Florentinum. VENERABILIS FRATER, SALUTEM ET APOSTÖLTCAM BENEDICTIONEM. Cum ad Venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales, superiore anno cxeunte, in aedibus Vaticanis verba haberemus, sicut alia multa deploravimus quae animum Nostrum vehementer angebant, ita nominatim questi sumus, quod homines officii immemores pietatem Ecclesiae debitam deseruerint, amantissimaeque parentis dolores, quos lenire consolando deberent, iniqua insimulatione exulcerare non dubitent. — Cuius generis multa et gravia peccantur in geminis libellis argumento non valde dissimili, audacia pari, tibi, Venerabilis Frater, satis cognitis, qui inscribuntur La Nuova Italia-Il Vaticanu Regio. In iis enim est falsis indiciis perniciosisque opinionibus passim locus: Ecclesiae auctoritati non parcitur; sancta huius Apostolicae Sedis iura aperte oppugnantur. Istorum auctor commentariorum, a pristino vitae instituto dissidens, blandimentis capi se passus est hominum non proborum: ingenioque et scribendi facultate, plus fortasse quam sibi videatur, eorumque caussae servit, qui progressum ad meliora vulgo iactantes, sua perficere consilia moliuntur rationibus saepe religioni iustitiaeque posthabitis, atque id maxime agunt ut Ecclesiae libertatem deleant una cum Christiana morum disciplina. Praeterea tantum sibi arrogat, ut in ea, quae a legitimis Ecclesiae potestatibus geruntur, inquirat, eademque arbitrio suo diiudicanda subiiciat; nullaque usus verecundia, in animos eorum, qui legant, semina spargit periculosa ordini, quo totius christianae rei moderatio continetur. Gravissimum autem bellum, quod impia hostium conspiratione adversus instituta catholica hoc tempore geritur, in scriptis suis probat ille verius quam damnat; laborumque, quibus Pontifex romanus et Clerus per summam iniuriam afficitur, non in eis qui inferunt, sed in eis qui perferunt, caussam residere audacter contendit. Tales quidem consignatae litteris sententiae, in tanta praesex-tim animorum ad opiniones novas proclivitate, necessario erant offensionis caussam errandique peri- cidum allaturae: eo vel magis quod illarum auctor non solum sacerdotali munere et illustid virorum religiosorum tot annos societate, sed etiam ingenii laude commendaretur. Quam obrem licet lucubrationem II Vaticano Regio quamplurimi ex Clero italico, Nr. 4733. Super libris, typo vulgatis Caroli Mariae Curci, Sacerdotis.