Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXI.

147 XXL SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA ENCYCLICA. AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS CATHOLICI ORBIS VNIVERSOS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTES. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS CATHOLICI ORBIS VNIVERSIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS. LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Superiore anno, quod singuli novistis, per litteras Nostras Encyclicas de­crevimus, ut in omnibus catholici orbis partibus, ad caeleste praesidium laboranti Ecclesiae impetrandum, magna Dei Mater sanctissimo Rosarii ritu, Octobri toto, co­leretur. In quo et iudicium Nostrum et exempla sequuti sumus Decessorum Nostrorum, qui difficillimis Ecclesiae temporibus aucto pietatis studio ad augustam Virginem confugere, opemque eius summis precibus implorare consueverunt. — Voluntati vero illi Nostrae tanta animorum alacritate et concordia ubique locorum obtemperatum est, ut luculenter apparuerit quantus religionis et pietatis ardor exstet in populo christiano, et quantam in caelesti Mariae Virginis patrocinio spem universi reponant. Quem quidem declaratae pietatis et fidei fervorem Nos, tanta molestiarum et malo­rum mole gravatos, non mediocri consolatione leniisse profitemur, imo animum addi­disse ad graviora quoque, si ita Deo placeat, perferenda. Donec enim spiritus pre­cum effunditur super domum David et super habitatores Ierusalem, in spem certam adducimur, fore ut aliquando propitietur Deus, Ecclesiaeque suae miseratus vicem, audiat tandem preces obsecrantium per Eam, quam ipse caelestium gratiarum voluit esse administram. Nr. 4585. Apostolicae litterae de so- lemnitate et recitatione Rosarii B. Mariae Virgi­nis hoc quo­que anno sic agenda, prout elapso prae­ceptum fuit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom