Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIX.
135 XIX. Hoc, quod subnectitur, emanavit ex Sacra Congregatione Indulgentiarum DECRETUM Urbis et Orbis. Ad acquirendas indulgentias, quas Benedictus XIII Litteris in forma Brevis sub die 14 Septembris 1724 concessit omnibus cbristifidelibus, qui recitaverint versiculos Angelus Domini etc., ternasque angelicas salutationes; et quas Benedictus XIV die 20 április 1742 confirmavit pro iis etiam qui tempore pascbali recitaverint an- tipbonam Regina Coeli etc., cum versiculo et oratione propria, necesse est illos versiculos, angelicas salutationes, antipbonam et orationem recitari quando aes campanum dat signum. Necesse ulterius est pro huiusmodi recitatione versiculorum Angelus Domini?, etc. et angelicarum salutationum genua singulis vicibus flectere, si excipias dies dominicos a sabbati cuiusque vespere et tempus paschale, quibus tum versiculi illi et angelicae salutationes, tum antiphona Regina Coeli cum versiculo et oratione propria stando dici debent. Iam vero plerique pii viri Sacram hanc Congregationem indulgentiis sacrisque reliquiis praepositam enixe precati sunt, ut aliquantulum illa duplex conditio adimplenda temperaretur. Siquidem non ubique gentium aes campanum ad hoc signum dandum pulsatur, aut pulsatur ter in die, aut iisdem horis. Insuper contingere quandoque potest, quod signum aeris campani, si detur, non audiatur ab omnibus, aut, si audiatur, aliquis christifidelis, quominus in genua provolvat et stata hora versiculos recitet, legitimo impedimento detineatur. Sunt tanddm innumeri ferme christifideles, qui versiculos Angelus Domini, etc., et antiphonam Regina Coeli, etc. nec de scripto recitare sciunt. Quapropter Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII ne tot Christifideles ob non adimpletas conditiones spiritualibus hisce gratiis priventur et quo efficacius omnes Christifideles ad divinae incarnationis et resurrectionis mysteria perpetuo gra- teque recolenda incitentur, in audientia habita die 15 martii nuper elapsi ad infra- scripto Secretario Sacrae Congregationis indulgentiarum et SS. reliquiarum benigne indulgere dignatus est, ut omnes Christifideles, qui legitimo impedimento detenti non flexis genibus, nec ad aeris campani signum versiculos Angelus Domini, etc., cum tribus Angelicis salutationibus, alio versiculo Ora pro nobis etc., et oratione Gratiam tuam, etc.; tempore vero paschali antiphonam Regina Coeli\ etc., cum versiculo et Nr. 4070. De indulgentiis acquirendis ab iis chri- stifidelibus, qui recitant versiculos „Angelus Domini“ etc. et Antiphonam „Regina Coeli.“