Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVII.
119 Ordinis Monachorum Camaldulensium. l)e Gregoriano Tricenario de Altari 8. Gregorii in Monte Coelio et de Altaribus Gregoriánig ad instar DEC R E T U M. Pro animabus e Purgatorio liberandis ab antiquis temporibus Christifideles celebrandas curarunt et curant missas, quae Gregorianae, seu Gregorianum Tricena- rium appellantur, quae nimirum per triginta continentes dies exemplo S. Gregorii Magni in quovis altari dicuntur. In eumdem finem et ab antiquis pariter temporibus Christifideles afferri expostulaverunt et expostulant missae sacrificium in altari S. Gregorii in eius Ecclesia Coelimontana. Tum in triginta illis missis, tum in quavis missa ad altare S. Gregorii specialem fiduciam Christifideles et habuerunt et habent, velut si ipsae ita efficaces sint censendae ut anima, pro qua celebrantur, e Purgatorii poenis illico liberetur. Verum de duplici huiusmodi praxi dubitari coeptum est a praestantibus quibusdam viris, ea potissimum de causa, quod huiusmodi Christifidelium fiducia haud solido fundamento inniti videatur. Quod quidem adeo permovet hodiernum Abbatem generalem Monachorum Camaldulensium, quibus custodienda tradita fuit Ecclesia in qua Gregoriani Tricenarii praxis initium forte sumpsit et Altare S. Gregorii existit, ut Antecessoris sui preces urgeret et S. Congregationi Indulgentiis praepositae, dubia aliqua authentice dirimenda exhiberet. Cum vero anteactis temporibus Romani Pontifices, praesertim Gregorius XIII plurima Altaria tum Romae tum alibi, formula usi solemn! privile- giata declaraverint ad instar Altaris S. Gregorii in Monte Coelio, et Christifideles haud dissimilem a superius dicta fiduciam reposuerint et reponunt in Missis quae huiusmodi in Altaribus ad iuvandas animas in Purgatorio detentas celebrantur; quumque haec Altaria Gregoriana ad instar nuncupata usque ad annum 1852 concessa, ob exorta dubia de discrimine Altaris Gregoriani ad instar ab Altari sine addito Privilegiato Pius S. M. PP. IX die 15 martii illius anni prohibuerit quominus in posterum concederentur, quoad res maturius perpenderetur et absolveretur, hinc opportunum visum est dubiis a Rmo P. Abbate propositis aliud ex officio subnectere et dirimere respiciens amussim suspensionem a S. M. Pio PP. IX indictam. Dubia vero proposita haec sunt quae sequuntur. 1. Utrum fiducia qua Fideles retinent, celebrationem triginta Missarum, quae vulgo Gregorianae dicuntur, uti specialiter efficacem ex beneplacito et acceptatione divinae Misericordiae ad animae a Purgatorii poenis liberationem pia sit et rationabilis, atque praxis easdem Missas celebrandi sit in Ecclesia probata? 2. Utrum fiducia qua fideles retinent, celebrationem Missae in Altari S. Gregorii in eius Ecclesia Coelimontana uti specialiter efficacem ex beneplacito et acceptatione divinae Misericordiae ad animae e Purgatorii poenis liberationem pia sit et in Ecclesia probata ? 3. Utrum idem dicendum sit de Altaribus Gregorianis ad instari 4. Utrum expediat revocare suspensionem novae concessionis Altaris Gregoriani latam ex mandato SSmi in Audientia diei 15 martii 1852? Quibus in Congregatione Generali habita die 11 martii 1884 in Aedibus Apostolicis Vaticanis Eminent. Patres rescripserunt: Nr. 3529. Ex Sacra Congregatione Indulgentiarum.