Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIV.
97 XIV. Praeterlapso mense Maio contigit, quod Diplomatarii Vaticani Hungáriáé duo priora volumina, publica luce donata per duos DD. Canonicos: Adalbertum Tárkányi Agriensem et Gruilielmum Fraknói M.-Varadinensem SSmo Dno Nostro coram praesentata fuerint. Pretium operae duxi sermonem per Summum Pontificem, ad praesentantes liac occasione directum ope praesentium ad V. Cleri ADioecesani notitiam perferre, cuius sequens est tenor: Tabularium Vaticanum sponte et libenter eruditorum virorum industriae patere iussimus, ut veterum pervestigatio monumentorum disciplinis historicis maius lumen afferret. Volumus enim et debemus quantum possumus (quae est Apostolicae Sedis hereditaria laus) bene mereri de studiis optimis, et artes omnes, quae ad incrementa humanitatis pertinent, singulari cura patrocinioque tueri. Praeterea nihil est, quod Ecclesiae aut Pontificibus maximis ab inquisitione veri metuamus: quin immo non exiguam utilitatis spem in ea ipsa inquisitione positam certo scimus. Etenim monumenta rerum gestarum explorate cognita multum valere possunt ad illustranda Ecclesiae romanique Pontificatus benefacta, emendatis confutatisque pluribus, quas hominum aut incuria fudit aut invidia peperit, opinionibus. — Quod nunc idem confirmatum videmus, dilecti filii, testimonio vestro: qui cum monumenta Tabularii Vaticani Hungaidca saeculi XIV ineuntis sedulo indaganda eademque publicanda curaveritis, aequalibus posterisque prodidistis quot et quanta illo ipso tempore fuerint Decessorum Nostrorum in Hungarorum genus merita. Nondum depulsis aevi, quod medium appellant, tenebris, inflammatisque ad perniciosa dissidia animis maiores vestri praeclara illa munera, quae a vobis commemorantur, ab hac Sede Apostolica adepti sunt, humanitatem et pacem, civilem et sacram disciplinam, mores, doctrinam, leges, constantiam in adversis, gloriam in prosperis. — Jamvero pro locorum temporumque varietate similia extiterunt romani Pontificatus in ceteras gentes beneficia: eaque, ut confidimus, meliore in lumine collocabuntur accurata rerum historicarum pertractatione, cui auctoritate auspiciisque Nostris diligens iam datur opera. Ad vos quod attinet, geminis voluminibus acceptis, laetamur his primitiis et quasi libamentis laborum vestrorum: simulque Episcopis, Capitulis et ceteris ex Hungária Viris dignitate conspicuis, qui industriam vestram liberalitate sua complectuntur, gratulamur hos munificentiae suae fructus: atque operis utilitate perspecta, utrosque hortamur ut retineatis, alteri in doctis laboribus, alteri in liberalitate constantiam. Vobis interim iliisque universis, caelestium munerum auspicem et paternae benevolentiae Nostrae testem A,postolicam Benedictionem peramanter impertimus. Strigonii, die 13-a Junii, 1884. Nr. 2796. Sermo Summi Pontificis de Diplomata rio Vaticano Hungáriáé.