Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
6 asseclae, uti elapsis mensibus evenisse doluimus, non intermittant spes suas in flagi- tiis ponere, publicas inflammare cupiditates, et remedia incommodis graviora quaerentes ca grassari via, quae ipsorum cives non ad salutem sed ad perniciem adducit. Hinc opus est ut firmiter insideat istius populi fidelis animis, uti iam memoravimus, unam eamdemque utilitatis ac honestatis esse regulam; iustam patriae causam ab studiis, consilliis, operibus iniquarum consociationum esse seiungen- dam; ius fasque esse adversa patientibus iura sua rectis artibus persequi, non item a scelere praesidium mutuari; ac divina providentia effici ut lactis patientiae et suarum virtutum fructibus boni fruantur, malos contra vanis laboribus perfunctos gravibus Dei atque hominum indiciis subesse. Dum haec commemoramus ex ea cupiditate, qua solatium, tranquillitatem, prosperitatem totius Hiberniae cupimus, minime dubitamus, dilecte fili Noster, quin tu Collegaeque tui concordibus semper animis et caritate fraterna invicem iuncti salutarem operam conferre pergatis, ut Fideles vestri nihil sibi commune esse patiantur cum iis, qui suis cupiditatibus praecipites sese de patria benemereri putant, dum se gravibus sceleribus obstringunt, in eam- dem pravitatem alios impellunt, et causae publicae turpem labem inurunt. Hoc sacerdotalis zeli ministerio Te nuper praeclare perfunctum esse laetamur, dilecte fili Noster, cum insidias et pericula catholicae isti iuventuti comparata conspiciens, pastoralem epistolam edendam curasti, qua huiusmodi pericula publice denunciares vigilantiam fidelium acueres, et eorum saluti, nec non religionis et patriae bono consuleres. Hae porro tam graves pastoralis muneris curae et publica populi Hiberni causa omnino requirunt, ut ecclesiastici ordinis viri sese adiutores praebeant Pastoribus suis, ac ipsis in civium animis moderandis et peturbationibus publicis compescendis suam operam fideliter navent. Verumtamen ad hanc salutarem vim sacri ministerii propriam exercendam, si agatur praesertim de popularibus conventibus in qidbus magno animorum aestu de causa publica disceptatur, ct civilium concertationum procellae commoventur opportunum fore consilium putamus, si firmis iis manentibus quae de iuniore Clero decrevistis, iis tantum ecclesiasticis viris eosdem conventus adeundi veniam tribuendam consueritis, in quorum potissimum sapientia confiditis, et in quibus maturior aetas ac usus rerum effecit ut prudentia consilio et auctoritate praestent, ideoque possint prae ceteris concitatae multitudini ad recta et honesta duces esse, fallacibus improborum iudiciis occurrere, officii rationes tueri, ac defensores esse optimi partium optimarum. Hac ratione et via sacerdotalis ordo tamquam in specula communis salutis et in praesidio reipublicae a Vobis collocatus, magnas patriae utilitates, in iis quibus iactatur fluctibus, est allaturus. Hac demum occasione pratermittere non possumus, quin Te, dilecte fili Noster, aliosque VV. FF. Hiberniae in partem sollicitudinis Nostrae vocatos peculiaribus commmendationis et dilectionis Nostrae sensibus prosequamur, propter eas curas quas ad causam catholicae institutionis Juventutis vestrae tuendam, et Universitatis catholicae statum conservandum communi studio contulistis, initis consiliis quae nessaria et opportuna tum sanae solidaeque doctrinae et custodiendae tum eius fructibus progandis existimastis.