Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

79 verendissimi Papae Adriani salutaribus exhortationibus parere nitentes; scilicet, ut plures illius partis Ecclesiae, quae quondam Apostolicae Sedis traditionem in psal­lendo suscipere recusabant, nunc eum cum omni diligentia amplectantur ; et cui ad­haeserant fidei munere, adhaereant quoque psallendi ordine. Quod non solum omnium Galliaruiji provinciae et Germania sive Italia, sed etiam Saxones, et quaedam Aqui- lonaris plagae gentes, per nos Deo annuente ad fidei rudimenta conversae, facere noscuntur. “ Benedicto VIII. Ecclesiam gubernante, saeculo nempe XI. Guido Aretinus monachus Benedictinus Pomposianus novam invenit cantandi methodum, quam Sol- misationem vocant, cuius arte, inquit Trithemius, pueri et puellae, in manu sua cantandi peritiam facilius discere coeperunt, quam voce magistri, aut ullius instru­menti. — Praecipuum, quod Guidoni debemus, observat, celeberrimus Abbas Mar- tinus Gerbertus ‘) est clavium, quas vocant, et lineolarum inter ascensum et descen­sum, notarum etiam per colores discrimina, sine quibus haud inepte musicam puteum sine fune, dixit ipse Guido, nec immerito antiphonarium a se notatum eum in mo­dum depraedicat. — Docet autem Grancolas ) cum Guido musicam regulam, sive elementa invenisset, cantum eo pervenisse, quo loco deinceps spectatus est, musices vero, atque plurium instrumentorum musicorum illi accessionem factam esse, quasi ad Davidis imitationem, qui plurium instrumentorum meminit, quibus ad Deum lau­dandum homines pie excitat, ut in Psalmo centesimo quadragesimo quarto videre est, et in Apocalypsi capite quinto, ubi instrumentorum concentus describuntur, qui­bus Angeli atque Sancti ad Deum glorificandum utuntur. — E cantu in divinis mu­sico maximi abusus irrepserunt vix non ubique locorum, in quibus musica instru­menta adhibebantur in Ecclesiis, quos nemo graphice magis describit, quam B. Ael- redus Abbas Bievalensis 3) qui alia inter scribit: „Unde quaeso cessantibus jam typis et figuris, unde in Ecclesia tot organa, tot cymbala ? Ad quid rogo, terribilis ille follium flatus, tonitrui potius fragorem, quam vocis exprimens suavitatem ? Ad quid illa vocis contractio et infractio ? Hic succinit, ille discinit, alter supercinit, alter medias quasdam notas dividit, et incidit. Nunc vox stringitur, nunc frangi­tur, nunc impingitur, nunc diffusiori sono dilatatur. Aliquando, quod pudet dicere, in equinos hinnitus cogitur, aliquando virili vigore deposito, femineae vocis gracili­tate acuitur, nonnunquam artificiosa quadam circumlocutione torquetur et retorquetur. — Stans interea vulgus, sonitum follium, crepitum cymbalorum, harmoniam fistula­rum, tremens attonitumque miratur, sed lascivas cantantium gesticulationes, vocum altercationes et infractiones non sine cachinno risuque intuetur, ut eos non ad orato­rium, sed ad theatrum, non ad orandum, sed ad spectandum aestimes convenisife ; nec timetur illa tremenda majestas, cui assistitur, nec defertur mystico illi praesepio, cui ministratur, ubi Christus mystice pannis involvitur, ubi sacratissimus eius san­guis calice libatur, ubi aperiuntur coeli, assistunt Angeli, ubi terrena coelestibus jun­guntur, ac Angelis homines sociantur.“ — Contra hos abusus et graves excessus Summi Pontifices, et Episcopi, nec non Synodi vocem suam levare ac decertare nun­quam praetermiserunt praecipientes, ut cantus musicus in Ecclesia receptus, et qui l l) Tom, 2. de cantu et musica sacra. — a) in Brev. roman. — 8) 1. 2. Speculi charitatis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom