Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

pastorali creditum fidelem populum congrue edocere. — Quae autem diebus his Salutis pastoribus animarum agenda incumbant, quemadmodum etiam quae nobis per Ecclesiam praecipiuntur, alias fusiori sermone in circularibus Dioecesanis litteris proposita a me jam sunt, ad illa vos relegenda et observanda invio. —• Cum autem obser­vante S. Leone M. serm. 39. de quod. „Sicut Redemptoris nostri magisterio edocti sumus . . . non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei, dignumque sit, ut populus christianus magis desideret, se Dei verbo, quam cibo satiare corporeo“ . . . . de vestra pietate, et animarum zelo confido, \os quadragesima!i hoc, quod imminet, tempore, sancta haec desideria in animis fidelium, omni studio accensuros, nec non unumquemque vestrum commissos sibi fideles poenitentiae, salutis, vitae cum verbo tum exemplo specialius pasturum, omnique virium contentione eo enisu- rum esse, ut praecepto etiam Ecclesiae de confessione peccatorum peragenda et sumendo Eucharistiae Sacramento ab omnibus et singulis satisfiat. Charitas Dei et Gratia et abundantia pacis ac benedictionis sit Vobiseum. Strigonii, die 12-a Januarii, 1883. "Tabellae de motu populi datis statisticis anni 1882. explendae ad singulum Districtum VADiaconalem in requisita quantitate cum eo dimittuntur, ut tabellas has DD. Curati juxta inviationem ad calcem earum appositam, accurate explere, sig­nanter vero omnes filiales sive occurrant in illis data petita sive non, in fronte fasciculi diserte enumerare, si quae autem filiales alteri jurisdictioni aut circulo judicis nobilium ingremiatae sint, harum data distincta tabella comprehendere atque sic expletas tabellas inomisse usque 15-am futuri mensis Februarii, concernenti juris­dictioni civili, erga tamen reversales, exhibere velint. Strigonii, die 12-a Januarii 1883. Adalbertus Zlathényi, SS. Theologiae Doctor, antea Cooperator Vadkert- ensis, dein professor linguae et literaturae hung, ac graecae in Seminario AEppali Strigoniensi, ultimarie professor studii biblici u. f. ibidem, dum male figens gressum cecidisset, exhinc gravem imo lethalem contraxit morbum, cujus acutissimos dolores spatio sexdecim mensium patientissime toleravit , intra quod tempus Sacramentis saepius refectus, die 14-a curr. festo SS. Nominis Jesu anno aetatis suae 34-to, sa­cerdotii 11-mo, pie in Domino obiit. Cuius animam consuetis ad aram suffragiis commendo. Strigonii, die 16-a Januarii 1883. Per promotionem Josephi A. Ürge VADni Parochi SzÖlgyénensis ad »talium canonici in capitulo Ecclesiae Collég. Posouiensis ad S. Martinum, in va­cantium recidit beneficium parochiale Szülgyénense, pro quo concursus, usque finem futuri mensis Februarii duraturus, hisce publicatur. Strigonii, die 12-a Januarii, 1883. Nr. 354. Tabellae de motu populi pro armo 1882. Nr. 355. Obitus Ada.1- berti Zlathé­nyi. Nr. 356. Concursus pro parochiali beneficio Szölgyénensi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom