Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

Sacerdotibus recitandas ante et post eorum Confessionem sacramentalem, eisque ali­quam Indulgentiam adnectere. Oratio ante Confessionem sacramentalem. Suscipe Confessionem meam piissime ac clementissime Domine lesu Christe, unica spes salutis animae meae, et da mihi, obsecro, contritionem cordis, et lacrymas oculis meis, ut defleam diebus ac noctibus omnes negligentias meas cum humilitate et puritate cordis. Deus meus suscipe preces meas. Salvator mundi, lesu bone, qui te crucis morti dedisti, ut peccatores salvos faceres, respice me mi­serum peccatorem invocantem nomen tuum, et noli sic attendere malum meum ut obliviscaris bonum tuum ; et si commisi unde me damnare potes, tu non amisisti unde salvare soles. Parce ergo mihi qui es Salvator meus, et miserere peccatrici animae meae. Solve vincula eius, sana vulnera. Emitte igitur, piissime Domine me­ritis purissimae et immaculatae semper Virginis Genitricis tuae Mariae, et Sancto­rum tuorum, lucem tuam, veritatem tuam in animam meam, quae omnes defectus meos in veritate mihi ostendat, de quibus confiteri me oportet, atque iuvet et do­ceat ipsos plene et contrito corde explicare. Qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Arnen. Oratio post Confessionem. Sit tibi, Domine obsecro, meritis Beatae semper Virginis Genitricis tuae Mariae et omnium Sanctorum, grata et accepta ista confessio mea; et quidquid mihi defuit nunc et alias de sufficentia contritionis, de puritate et integritate con­fessionis, suppleat pietas et misericordia tua, et secundum illam digneris me habere plenius et perfectius absolutum in coelo. Qui vivis et regnas Deus per omnia sae­cula saeculorum. Arnen. Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. in Audientia habita die 19 Augusti 1882 ab infrascripto Secretario Sacrae Congregationis Indulgentiis Sacris­que Reliquiis praepositae omnibus Sacerdotibus qui propositas Orationes ante et post sacramentalem Confessionem peccatorum suorum, corde saltem contrito ac devote recitaverint, Indulgentiam biscentum dierum benigne concessit. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusdem Sac. Congregationis die 19 Augusti 1882. AL. CARD. OREGLIA A S. STEPHANO Prae/. L. S. Eraneiscus della A olpe Secretarius. Strigonii, die 23-a Martii, 1883. Nr. 1667. Obitus Joan- nis Kovács et concursus pro parochia Né- vedeusi. Joannes Kovács parochus Névedensis, die 12. eurr. mensis, pie susceptis moribundorum Sacramentis, post brevem trium dierum infirmitatem, quam ex inflam­matione gutturis contraxit, in Domino obiit, anno aetatis 64, sacerdotii vero qua­dragesimo. Dum animam zelosi parochi piis omnium suffragiis commendo, concursum

Next

/
Oldalképek
Tartalom