Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

V. In centro Ecclesiae catholicae pro exteris etiam nationibus plura erecta sunt, florentque Collegia sive Seminaria, in quibus candidati status ecclesiastici educantur et instituuntur, videlicet: Urbanum de propaganda fide, Germanico-Hun- garicum, Graeco-Ruthenum, Anglicum, Hibernieum, Scotense, Americanum pro foederatis statibus, quae Collegia Apostolica audiunt. — Praeter haec existunt ibi alia Collegia, Ecclesiastica dicta exterarum nationum, in quibus juniores Presbyteri in di­sciplinis sacris amplius excoluntur, nimirum: Almum Capranicense, Belgicum, Polo- nicum, Latino-Americanum, Teutonicum, Pio-Anglicum. — Numerum Seminariorum SSmus Dominus Noster auxit uno, fundando et erigendo tale Institutum pro alum­nis ex Armenia illuc mittendis, ibique educandis, prout liquet e subnexis Apostoli- cis litteris: LEO PP. XIII. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Benigna hominum parens Ecclesia, exemplis praeceptisque conformata au­ctoris sui Iesu Christi, nullo tempore intermittit saluti generis humani prospicere, ita quidem in universas gentes maternam caritatem partiens, ut quantumvis aut morum varietate differentes, aut locorum longinquitate dissitas pari similique studio singulas tueatur. — Atque hanc praestantiam, amplitudinemque caritatis plane divinam, ex Orientalibus quidem inclita Armeniorum natio multis in rebus diu experiendo co­gnovit. Eos enim, ut traditum est, partim Apostolorum, partim virorum apostolicorum opera iam inde antiquitus in libertatem filiorum Dei vindicatos, Ecclesia catholica peramanter complexa est: ex eoque tempore satis historiae loquuntur, plurimum in Armenia curarum studiique Romanos Pontifices, decessores Nostros, consumpsisse : idque eo semper consilio ut, quoad per eos fieri posset, conservarentur apud Arme­nios ea, quae habentur magna in civitatibus bona, nimirum dignitas publica, con­cordia, tranquillitas, et, quod his omnibus longe antecedit, fidei catholicae sanctitas una cum incorrupta morum Christianorum integritate. Quod sane non priscis dumtaxat aetatibus difficilioxdbusque temporibus, sed recentiore etiam memoria haud semel apparuit. Siquidem Urbanus VIII, admissis Armeniorum alumnis in Collegium urbanum ehristiano nomini propagando: Bene­Nr. 1432. Fundatio Col­legii Armenii Romae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom