Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVI.

XXVI. 1 Summaria precum. Archi-Episcopus N. expostulavit a. S. C. solutionem dubii, quod sic se liabebat: „In Archi-Dioecesi N. permultae existunt fundationes Missarum, pro quibus certa stipendia ordinario maiora constituta sunt. Hae Missae Beneficio non inhaerent, sed tum ab Ordinario tum a fundatoribus vel provisoribus ecclesiarum, certis Sacerdotibus persolvendae assignantur. Haud raro evenit, ut ii, quibus haec Missae modo praedicto assignatae sunt, impediantur, quominus ipsi eas­dem persolvant, tum propter exequias habendas, tum propter stipendia manualia, quae a fidelibus oblata, attentis circumstantiis peculiaribus, reiici non possunt, vel alias ob causas legitime excusantes . . . Quaeritur utrum Sacerdotes supranominati, si le­gitime impediti fuerint, quominus Missas, modo supra exposito sibi assignatas, ipsi celebrent, celebrationem harum Missarum alteri Sacerdoti sic tradere debeant, ut to­tum stipendium, fundatione constitutum, pro celebratione Missarum solvendum sit; an potius sufficiat ordinarium, ita, ut quae supersunt, a Sacerdotibus, quibus hg,e Missae assignatae sunt, tuta conscientia retineri possint. Atque si in priorem partem, quaestio sit affirmanda, supplicare audeo, ut mihi gratiose concedatur facultas singulis Sacerdotibus licentiam, quae in quaestionis altera parte continetur, impertiendi, si eadem indigere videantur.“ Responsio. S. C. Concilii, expensis precibus in comitiis habitis die ,^18. Ju­lii 1868. respondit: Juxta exposita, solvendum esse integrum stipendium; quoad expe­titas facultates, non expedire. Strigonii, die 18-a Novembris, 1883. Nr. 5722. Decretum S. Congregatio­nis Concilii de stipendio Missae. $• j m 1. Valentin. Dubium. — Potestne tolerari praxis, quod in Missa solemni, praeter eantum ipsius Missae cantetur in choro a musicis aliqua laus, vulgo dicta aria, sermone vernaculo ? Resp. Negative, ut abusum eliminandum esse. Die 22. Martii 1862. 2. S. Pauli de Minesota. Dub. 1. An tolerari possit mos in multis Ecclesiis existens, quo Sacerdos ante Missam Conventualem graditur per Ecclesiam, incipiens a parte Epistolae, et rediens per partem Evangelii, interim aspergens populum cum aqua benedicta ? an Nr. 5723. Aliqua Decre­ta S. Rituum Congregatio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom