Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

8 Nr. 757. Concursusi pro vacante parochiali beneficio Bes.senyő ensi, Nr. 758. Ko vi Archi- Dioecesis Presbyteri. Nr. 759. Archi-Eppalis scholaris fundationis census pro anno 1882. qualiter im­pensi. Aloysius Viszolajszky beneficium parochiale Bessenyőense, quod hucusque tenuit, ad manus meas resignavit, qua resignatione e causis canonicis facta et a me acceptata, pro vacante taliter beneficio concursus usque finem futuri mensis Feb- . marii hisce publicatur. Strigonii, die 30-a Januarii, 1883. Die 27-a curi-, ad ordinem Diaconatus, sequenti vero seu 28-a ejusdem mensis ad S. Presby teratus ordinem, per Ulmum D. Josephum Boltizár, Cons. Ep- pum Mylasensem, meum in Pontificalibus Suffraganeum promoti sunt Joannes Boll et Franciscus Szecsey, quibus subdiaeonatus ordinem die 3-a Julii 1882. ipse contuleram. Strigonii, die 30-a Januarii, 1883. Capitale fundationis scholaris anno 1880. eum in finem erectae, ut exinde i egentes, vel normali congrua nondum provisi ludirectores et docentes subleventur succuraturque indigentiis et bonae voluntati earum communitatum catholicarum, quae, quod in se est faciunt quidem sed ob nimiam paupertatem scholas suas postulato legis conformiter reconstruere vel debite instruere non valent — anno praeterlapso reddidit censum ex auro ad currentem monetam redactum 7125 fi. et 12 xrum ; cujus summae una tertia pars seu 2375 ii. 4 xri expensi fuerunt partim in scholas e fundamentis neoerectas, partim reeonstruetas et quidem sequentes : Hrachovistye et Brezova 1069 fi. 70 xri; Szelepesényensem 100; Máriavölgyensem 100; Tolmá- esensem 100; Kisgyarmatensem 50; Farnadensem 50; Tildensem 200 ; Lábatlanen- sem 258; Csaszkóczensem 100; Garam-Szent-Gyürgyensem 200; Mellekensem 150; universim itaque 2377 d. 70 xri, ex quo p>atet in praefatum finem hac quoque vice ultra competentiam censuum fundationalium erogatum fuisse. Duae tertiae censuum seu 4750 fi. 8 xri distributi sunt juxta clavim anni praeterlapsi ita, ut 108 ludi­rectores vel docentes subsidio recreari potuerint. Quamvis enim plures DD. VAD- norum proposuerint, ut minora etiam subsidia illis, quae ultima classis adnexae consignationis exhibet assignentur, placuit tamen non recedere a clavi anni elapsi, ut illi, qui juxta eorumdem DD. VADiaconorum simul scholarium Inspectorum relationes adjumento maxime opus habere censebantur, beneficii fundationis partici­pes redditi, indigentiis suis paullo amplius consulere valeant. In distributione ipsa prin­cipalis habebatur respectus ad memoratas relationes DD. VADiaconorum, utpote qui sui districtus docentum omnia adjuncta'optime norunt. Nec de regula aliorum ratio haberi potuit, quam qui testimonio habilitatis ad docendum vel provisi, vel a tali produ­cendo ope altioris resolutionis dispensati sunt. Istis vero inter multos paucissimis, quibus quamvis provisorie tantum applicitis et simili testimonio hucusque haud provisis, gravissimis duntaxat e causis subsidium resolutum fuit, injungebatur simul et nunc quoque iterato injungitur, ut obligationi suae quoad subeunda tentamina et addiscendam linguam patriam inomisse satisfaciant. Alioquin sibi suae nimirum negligentiae vel indolentiae tribuant, si deinceps nihil e censibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom