Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

90 anceps animorum motus ad turbulenta consilia complures temere rapit : nec deruere, qui atroci se hominum caede polluerent, quasi fieri possit ut spes felicitatis publicae in dede­core flagitioque reperiatur. Harum rerum caussa, Vos, Dilecte Fili Noster, Venerabiles Fratres, non mi­nore quam Nos sollicitudine affectos et antea cognoveramus, et nuper etiam perspexi­mus ex iis, quae a Vobis in postremo conventu Dublinensi decreta sunt. Communis enim salutis trepidi probe docuistis, quid quemque in tam acri momento, in medioque cer­tamine vitare oporteat. — In quo sane et convenienter muneri episcopali et e re pu­blica fecistis. Homines enim tunc maxime antistitum suorum indigent consilio, cum, vehementiore aliqua cupiditate acti, emolumenta rerum fallacibus iudiciis vident : ac si quando ad relinquendam honestatem velut impetu quodam teruntur, Episcoporum est, incitatos multitudinis animos temperare, et ad iustitiam necessariamque in omnibus rebus moderationem tempestivis hortationibus revocare. Illud vero optima opportunitate com­memoratum a Vobis est divinum praeceptum, quaeri primum oportere regnum Dei et iustitiam eius: quo iubentur christiani in omni vitae actione atque adeo in civicis etiam rebus salutem suam sempiteruam respicere, et prae religione officii mortalia omnia minoris ducere. Haec quidem praescripta servantes, fas est Hibernos fortunae suae afflictae levationem quaerere: fas est et pro iure suo conteudere: neque enim existimandum, quod singulis gentibus licet, Hiberniae non licere. Verumtamen honestate dirigenda utilitas est, ac serio considerandum, caussam quamtumvis justam turpe esse meii non i uste. Abest vero iustitia cum ab omni vi, tum maxime a societatibus clandestinis, quae per speciem vindicandi iuris illuc ferme eva­dunt, ut rerum publicarum permoveant statum. Illae quidem quanta animi provisione honesto cuique viro fugiendae sint, sicut non semel Decessores Nostri ipsi, ita Vos in conventu Dublinensi opportune monuistis. Nihilominus, his manentibus periculis, erit vigilantiae vestrae idem saepe praecipere, Hibernos universos per sanctitatem catholici nominis perque ipsam patriae caritatem hortando, nihil ut sibi commune esse velint cum huius generis societatibus: quae et ad ea, quae populus iure petit, nihil prodesse possunt, et nimis saepe ad delinquendum impellunt quos illecebris suis incenderunt. Cum Hiberni homines gestiant, neque id immerito, catholicos appellari, quod est, uti Augu­stinus interpretatur,integritatis custodes et recta sectantes,') impleant mensuram nominis, et in ipsa rerum suarum defensione studeant esse quod dicuntur. Meminerint primam esse libertatem carere criminibus, 2) seque in omni vita sic gerant, ut statutas legibus poe­nas nemo ipsorum luat ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum ap­petitor.3) Par est autem, vestras in populo regendo episcopales curas Cleri totius adiu- vari virtute, labore, industria. — Quam ad rem quae de sacerdotibus praesertim iunio- ribus constituenda censuistis, recta et convenientia temporibus iudicamus. Etenim sa­cerdotes, si unquam alias, certe in istis procellis popularibus solertes et operosos con­servandi ordinis adiutores esse necesse est. Et quia ut optima quisque opinione floret, ita in aliorum animos maxime potest, eniti debent ut approbationem hominum moveant ’) Lib. De vera Religione n. 9. — *) S. Augustiuus tract. XLI in Joan. n. 10. — *) I. Petr. IV. 15-

Next

/
Oldalképek
Tartalom