Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

89 XVII. Testibus Historiae Monumentis, Summi Pontifices afflictissimum Hiberniae po­pulum nunquam non singulari cura et sollicitudine vere paterna complexi sunt, in qua Sanctissimus Dominus Noster gloriosorum Decessorum aemulatur virtutes, terit vestigia, quemadmodum e subnexa Epistola colligitur. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. LITTERAE APOSTOLICAE AD EDVARDVM TITVLO S. SABINAE S. R. E PRESBYTERVM CARDINALEM MAC CABE ARCHIEPISCOPVM DVBLINENSEM CETEROSQUE HIBERNIAE EPISCOPOS DILECTO FILIO NOSTRO S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI MAC CABE ARCHIEPISCOPO DVBL1NENSI ET VENERABILIBUS FRATRIBUS HIBERNIAE EPISCOPIS LEO PP. XIII DILECTE FILI NOSTER, VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Benevolentiae caritas, qua Hibernos complectimur, et cuius augere vim haec ipsa temporum difficultas videtur, Nos adducit, ut rerum vestrarum cursum singulari cura pa- ternoque animo sequamur. — Ex qua tamen cogitatione plus sollicitudinis, quam solatii capimus, quod nondum apud vos rem publicam videre liceat eo, quo vellemus, statu pacatam atque florentem. Nam ex una parte, gravia premunt adhuc incommoda: ex altera, Nr. 4136. Epistola Summi Pon­tificis ad Archi-Epi- seopos Hiber­niae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom