Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

75 XV. Equidem nunquam omnino dubitavi de strictissima mihi, qua Praesuli Dioe- cesano, incumbente obligatione, omnibus Dominicis et festis diebus, etiam abolitis, s. Missae sacrificium pro universo Dioecesis populo offerendi. Si cui aliquod eatenus subortum fuisset dubium, hoc plane dissolvit, remque suprema sua auctoritate decidit Sanctissimus Dominus Noster ope subnexarum Apostolicarum Litterarum, quae hanc Episcoporum obligationem fuse pertractant, et clarissime demonstrant. Quamvis autem illae ad solos Ecclesiarum Antistites pertineant, quia tamen plenae sunt eruditionis et prae- stantissimarum doctrinarum, ipsas alii etiam Presbyteri cum fructu legent, Parochi autem in fideli huius ipsius obligationis, qua districtim tenentur, executione ac implemento amplius confirmabuntur. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. Nr. 3512. De Missae Sacrificio, per Episcopos Dioecesanos pro populo festis diebus offerendo. LITTERAE APOSTOLICAE DE MISSAE SACRIFICIO IN SINGVLOS DIES FESTOS PRO POPULO AB OMNIBVS CATHOLICI ORBIS EPISCOPIS CELEBRANDO. LEO EPISCOPVS SERVVS SERVOR VM DEI AD PERPETVAM REI MEMORIAM. In suprema rei christianae procuratione, beato Petro Apostolorum principi eius- que successoribus divinitus data, illud Romanos Pontifices summa vigilantia providere necesse est, ut omnes sacrorum ministri curam animarum gerentes sui muneris officia, ex quibus commune Ecclesiae bonum magnopere pendet, studiose et accurate exerceant. — In iis autem eminet sacrosanctum Missae sacrificium, pro salute populi cui quisque praeest,

Next

/
Oldalképek
Tartalom