Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIV.
71 nuncupatis, eas, quas possum habeo, agoque maximas gratias, propter agendorum molem alia via grati animi mei sensa pandendi, haud suppetente. Strigonii, die 5-a Julii, 1882. Propriae salutis, Vestraeque, VV. FFr. et H. in Xto dilectissimi „quos ad nostrum adjutorium fratrum nostrorum arbitrium consecrandos elegit, et quorum esse debet doctrina spiritualis medicina populo Dei, et odor vitae delectamentum Ecclesiae Christi, ut una Nobiscum praedicatione atque exemplo aedificetis domum, idest familiam Dei1) procurandae studio animati consilium inivimus de asservandis spiritualibus exercitiis. Quod hisce ad notitiam Vestram perferimus, quin necessarium ducamus de horum exercitiorum origine, indole, summa utilitate verba facere, quippe qui de hac re alias uberius scripsimus, quemadmodum litterae Nostrae ddto 22. Augusti, 1872. Nr. 3525. et ddto 4. Augusti 1874. Nr. 3307. dimissae perhibent. In aedibus Seminarii Nostri Archi-Episco* palis Strigoniensis praedicta asservabuntur exercitia, quae die 28. futuri mensis Augusti hora pomeridiana 5 occipient, diebus sequentibus 29, 30 et 31 continuabuntur, 1-a Septembris autem matutinis horis concludentur. — Qui in illis capere partem voluerint, hospitio et victu gratuito providendi, hanc suam intentionem usque diem 15. eiusdem mensis Augusti Cancellariae meae Dioecesanae significent, oportet, quo praesentium indigentiis de tempore prospici queat. Mementote, in sacra ordinatione „innovatum esse in visceribus vestris spiritum sanctitatis, ut secundi meriti munere obtento, nunquam non sitis providi cooperatores ordinis nostri, atque ut ita in vobis eluceat totius forma justitiae, ut bonam rationem dispensationis vobis creditae reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequamini. “2) In Nomine itaque Dei et Salvatoris Nostri Jesu Christi, qui „fugiebat in montem ipse solus, et erat pernoctans in oratione Dei,“3) Vos invito ut in spiritualibus exercitiis resuscitetis gratiam Dei, quae est in Vobis per impositionem manuum Nostrarum, et sic maneat in Vobis spiritus virtutis et dilectio • nis et sobrietatis.“4) In piis illis exercitiis, qui justi sunt, justificentur adhuc5) quivero charita- tem primam reliquerunt, memores sint, unde exciderint et agant poenitentiam, et prima opera faciant6) Qui vero tepidi facti sunt, quos Deus evomere ex ore suo incipit, in intima conversatione cum eo, qui ignis consumens est, ement sibi aurum ignitum probatum, ut locupletes fiant, — et non appareat confusio nuditatis eorum.7) Aderimus in medio Vestri cum Apostolo desiderantes videre vos, idest simul consolari in vobis per eam, quae invicem est fidem vestram et nostram.8) Strigonii, die 5-a Julii, 1882. Nr. 3402. Spiritualium exercitiorum asservando rum terminus. Articulo legis XI. 1882. provisum fuit, quomodo militum ablicentiatorum et reservistarum familiis, quae per mobilisation em c. r. exercitus irreparabilia damna in suis proventibus passae, alienae opis indigae evaserunt, ope subsidii regnicolaris succurrendum sit. — Propediem evulgabitur instructio fundamento huius legis ab exc. reg. Ministerio ') 1. Pontif. Rom in Ord. Presbyter. — *) ibid. — 3) Joann. 61. 15. — *) 2. dim. 1—6. — 5) oonf. Apoc. 22, 11. — *) ib, 2. 4. 5. — 7) conf. ib. 3. 16. item Hebr. 12. 13. — ®) Rom. 1. 11. sq. Nr. 3403. De subsidio familiis militum ablicentiatorum et reservistarum occasione expeditionis bellicae praebendo.