Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

69 XIV. Alta manent mente repositae omnibus catholici orbis christianis injuriae et bias- phemiae quibus non obstante lege sic dictae garantiae, immunitatem Pontificis confirmante, exuviae s. m. Pii IX. Pontificis Maximi, dum ad delectum sibi perpetuae quietis locum efferren­tur, a subrostrana plebe, Romam ad ciendos tumultus undequaque collecta, profanatae fue­runt in tantum, ut ab ulterioribus violentiis intentataque ad profluentem Tiberim projectione aegre nisi vindicari potuerint. Exhorruit orbis universus ad visam tantam barbariem in Urbe, ex qua unitas fidei exorta est, quae ve plurimam omni retro aetate valebat, ut feroces etiam gentium animi missis ad abditissimas orbis regiones Evangelii praeconibus domaren­tur non ferro, sed ligno. Et recte una omnium vox fuit in detestando tam atroci facinore, quod nullibi tetrius funestiusque accidere potuit, quam commissum in Urbe, quae per sa­cram beati Petri sedem caput orbis effecta eo fortiori vinculo observantiae et fidelitatis, imo charitatis et gratitudinis erga hanc Sedem obstringitur, quod per eam latius praesideat re­ligione divina quam dominatione terrena. In anni mox praeterlapsi circularibus litteris sub Nr. 3982. cnmmunicavi cum V. Clero humillimas meas ad Sanctissimum Dominum Nostrum Leonem XIII. datas litteras, plenas doloris et detestationis super tam atroci crimine, et prout in pagellis publicis legere erat similes contestatoriae litterae ex omnibus orbis Christiani partibus Romam pertigerunt, ita ut in hoc etiam tristi eventu verificaretur illud Actuum Apostolorum: „Multitudinis au­tem credentium erat cor unum et anima una“. *) Ut autem detestationis huius pietatisque in defunctum communem omnium Pairem, qui sapienter adeo, sancte strenueque rexit Ecclesiam Christi, qui ve Pon­tificatu inter omnes quam maxime diuturno et ob continuas tumultuantis aevi pro­cellas difficillimo et asperrimo praefuit gregi fidelium, perennis solemnisque exstaret memoria, viri quidam nobiles in Italia, in quibus nominandus est illustrissimus Dux Scipio Salviati, praeses unionum catholicarum, in eo convenerunt, provocandos esse omnes Christi - fideles catholicos ad conferendos obulos in perficiendum opus restaurationis Ecclesiae S. Laurentii extra muros, a glorioso Pontifice Pio IX. inchoatum, quod ob nover- cantia aevi adjuncta per eum ad finem perduci nequiverat. — Erit certe opus hoc collatitia pecunia catholicorum omnium perfectum non tantum perenne monumentum Nr. 3400. De contesta­tione filialis pietatis erga venerandum sepulchrum gloriosi Pon­tificis Pii IX. per stipem fine restau­randae cryptae S. Laurentii ex­tra muros Urbis, uni­verso orbe catholico olligendam. ») IV. 32.

Next

/
Oldalképek
Tartalom