Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

61 simplicia rite ediderint, eos abire iubere ne liceat citra Sedis Apostolicae auctoritatem, excepto quod evidens necessitas urgeat, quae cunctationem nullam recipiat. Alumni post vota simplicia Sacerdotibus Societatis lesu studiorum moderatoribus ad humaniores literas instituantur: mox philosophiam et theologiam sub iisdem doctoribus percipiant, atque in iis studiis ad disciplinam D. Thomae Aquinatis exerceantur. Iisdem, exacto a nuncupatione votorum simplicium triennio, Ordinem Basilianum solemni ritu profiteri liceat, servatis legibus a f. r. Pio IX Decessore Nostro editis, inprimis Constitutione Ad universalis Ecclesiae edita die 7 Februarii 1861. Haec quidem decernenda iudicavimus. Interim diligens dabitur opera perscri­bendis vivendi legibus seu Constitutionibus, iisque ad ipsas illas propius accedentibus, quas Basilius et Iosaphat tam praeclare condiderunt. Eas vero Nostra et huius Apostolicae Sedis auctoritate recognoscendas et approbandas esse volumus. Et hac demum ratione, futurum confidimus, ut Basiliana Ruthenorum in Gallicia societas in spem gloriae veteris, opitulante Deo, reviviscat, atque ad omnem virtutem instructa, id facile assequatur, quod eius tum conditor Basilius, tum restitutor Iosaphatus animo proposuerat: nimirum catho­licum nomen in alteris conservare, ad alteros propagare, avitam eius gentis cum Ecclesia Romana coniunctionem tueri, Episcopis Ruthenorum catholicis adiutores doctos, industrios, bene animatos suppeditare. Verum adlaborantes pro incolumitate Basilianae in Gallicia familiae, non in hac unice curas defigimus, ut non etiam ceteros caritas Nostra complectatur eiusdem alumnos extra Galliciam consistentes. Qui sane pari studio benevolentiaque Nostra digni sunt, maxime ob utilitates Ecclesiae catholicae non modo partas, sed etiam reliquas et speratas. Interea pro certo habemus, eos minime sibi defuturos, ac velle universos omni ope conten­dere, ut dignitas retineatur Ordinis Basiliani, atque omnium monasteriorum exoptata coniunctio, Dei beneficio, obtineatur. — Venerabiles autem Fratres Ruthenorum Praesules, de sodalitate Basiliana egregie meritos, libenti animo futuros arbitramur, non quod ipsos in hac parte levandos onere duximus, sed quia, rebus auctoritate Nostra ita constitutis, iure ea bona ex Ordine Basiliano expectari possunt, quae communi omnium desiderio expetebantur. r Prosperos coeptorum exitus impetret a Deo ipsa parens eius Maria Virgo, una cum Michaele Archangelo, caelesti Galliciensium Patrono, et losaphato martyre : quorum om­nium gratia faxit Deus, ut plurimi ex omni hominum ordine in animum inducant huius reformationis beneficia experiri. Haec volumus mandamus atque indulgemus, decernentes irritum et inane si quid contra praemissa a quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Contrariis quibuscumque etiam speciali et individua mentione dignis minime obstantibus, quibus omnibus et singulis ad effectum dumtaxat praesentium Apostolica auctoritate dero­gamus. Volumus autem et praesentium Litterarum exemplis etiam typis impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique in iudicio et extra illud adhibeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die 12 Maii 1882 Pontifi­catus Nostri anno Quinto. LEO PP. XIII. Strigonii die 24-a Maii, 1882.

Next

/
Oldalképek
Tartalom