Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

60 iurisdictione omnino eximimus et exemptam esse declaramus: salva tamen potestate, quam Tridentina Synodus Episcopis in hoc genere attribuit etiam uti Apostolicae Sedis Delegatis. Collegium tirociniorum, quod diximus, veterum exempla sequuti, nominatim S. Iosaphati et Velamini Rutski Metropolitae, Societati lesu instituendum ac regendum tamdiu concedimus, quamdiu ex ipso Ordine Basiliano non extiterint viri, quibus Monasterii Dobromilensis regundi curam Sedes Apostolica deterendam putet. Itaque praecipimus, uti quam primum Coenobii Dobromilensis et Novitiatus magisterium gubernationemque suscipiant lecti aliquot e Societate lesu sacerdotes; qui tamen non modo quod ad religiosam disciplinam, sed etiam quod ad officii mutationem in potestate ordinaria Antistitum suorum, uti nunc sunt, ita esse pergant. Iisdem sacer­dotibus e Societate lesu Protoegumenus tradat, salvo tamen Basilianis iure dominii, monasterium supra dictum, nobis iam ultro oblatum, una cum omnibus eius bonis ac redditibus : de eaque traditione instrumentum iustum perficiatur. Ea bona eorumque bonorum fructus in tuitionem Coenobii et Alumnorum insumendos administrent sacer­dotes Societatis lesu, non auctoribus Monachis Basilianis, auctore Sacro Consilio christiano nomini propagando, cui in annos singulos rationes accepti et expensi, item relationem de statu tirociniorum deque adlectis inter tirocinia ex fide reddant. Monasterium Dobromilense, quod interim potestate Protoegumeni exsolvimus, accipiat quotquot ex Rutheno vel Latino ritu in Ordinem Basilianum cooptari se velle declaraverint. Nec tamen cooptentur, nisi quos probos et idoneos esse constiterit non solum legitimis de vita moribusque, litteris, et utriusque Ordinarii tam originis quam domicilii testimonio, verum etiam semestri probitatis constantisque voluntatis documento, quod intra Monasterii septa ante ediderint, quam vestem initialem sumpserint. Dobromilenses alumni seu Novitii ad omnem pietatem religiosamque perfectionem informentur ex instituto Ordinis Basiliani discipliuaque per Sanctum Iosaphatum ordinata. Cumque omnino velimus Ruthenorum ritus probatasque consuetudines inviolate servari, curent et provideant rectores Monasterii, ut, aliquo adhibito ex sacerdotibus Ruthenis, in aede sacra continenti divina officia peragantur, et Sacramenta administrentur ritu Rutheno: item ut alumni liturgiám ceremoniasque Ruthenas sedulo ediscant. Iidem alumni divinas laudes rite persolvere assuescant: abstinentias et ieiunia ad praescripta Sancti Iosaphati servent: ea tamen prudenter temperare Coenobii Praefecto liceat: cui et licere volumus eos, quibus praeest, a praeceptis ecclesiasticis iusta de caussa exsolvere, eidemque ceteras facultates impertimus, quas in Antistites Ordiuum religiosorum conferre Sedes Apostolica consuevit. Sacramentales alumnorum confessiones, etiam biennio postquam vota simplicia nuncupaverint, excipiat ipsorum magister, etsi forte praefecturam monasterii idem gerat: ita tamen ut illis integrum sit, quandocumque voluerint, ad extraordinarium Confessarium accedere. Post tirocinium anni unius et sex hebdomadum, vota simplicia Alumnos nuncupare fas esto, si modo digni et habiles ad officia Ordinis sui Antistitum iudicio videantur. Quos minus dignos minusve idoDeos esse constiterit, eos etiamsi votis obstrictos, quae devotionalia appellantur, Praetectus Coenobii iisdem solutos abire iubeat. Qui vota

Next

/
Oldalképek
Tartalom