Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XII.
58 theologus idemque orator cum paucis comparandus, qui nou modo ad omnem virtutis laudem ipse contendit, sed ad imitationem sui vocavit plurimos : quos sapientissimis praeceptis institutos ad communem religiosae vitae disciplinam in coenobia congregavit. Ii vero poenis voluntariis et labore assuefacti in divinas laudes sacrarumque doctrinarum studia dispertiebant utiliter tempora; atque his artibus cum alia multa assecuti fuerant, tum illud praecipue ut rem christianam valerent et virtute sua illustrare et, ubi opus esset, data opera defendere. Quamobrem quo tempore praeclarus ille virorum religiosorum Ordo Photiana clade interiit, fons utilitatum non exiguus una secum exaruit. Verum ubi primum, receptis denuo in Ecclesiam catholicam Ruthenis, ille revixit, et in dignitatem pristinam revocatus est adnitente Sancto Iosaphato Archiepiscopo Polocensi , martyre invicto, eodemque eius Ordinis alumno, tunc Rutheni revirescentis sodalitii celeriter sensere operam. Eius enim sodalibus id maxime erat propositum, conservare Ruthenorum cum Ecclesia Romana coniunctionem, plebem erudire, in iuventute instituenda elaborare, parocbialia munera gerere, cunctis demum officiis, quae ad excolendos animos pertinent, perfungi, praesertim si Cleri saecularis aut numerus aut industria temporibus impar extitisset. Quibus illi de caussis tantum sibi apud omnes benevolentiae conciliarant, tantum opinionis et gratiae, ut nonnisi ex Basilianis legerentur, qui vel Episcopi vel Archimandritae fierent. ‘) In Zamoscena Synodo Ruthenorum provinciali, cuius Apostolica Sedes decreta confirmavit, cautum fuerat, ut nemo esse Episcopus posset, quin institutum Basilianum professus esset, nemo autem profiteri, quin intra monasterii septa annum probationis regularis et sex hebdomadas ad leges et consuetudines sancti Basilii exegisset. 2) Itaque non solum Episcopi Ruthenorum, sed etiam Pontifices Romani, Decessores Nostri, sodalitatem Basilianam magno in honore habuerunt, meritisque laudibus prosecuti et praecipua cura complexi sunt: eam quippe probe noverant, Ecclesiae catholicae maxime apud Ruthenos et antea plurimum profuisse et in posterum non minus profuturam. De Clemente VIII 3) et Gregorio XIII4) satis constat, quantum in ornandis Basilianis operae studiique collocarint: quos ipse Benedictus XIV 5) et receutiore memoria Pius VII 6) singularibus verbis commendarunt. His vero luculentum postremo tempore accessit testimonium f. r. Pii IX 7) iis consignatum litteris Apostolicis, in quibus S. Iosaphato sanctorum caelitum solemnes honores decernebantur. Sed pristina monasteriorum cuniunctione dirempta, Ordinem iampridem fiorentissimum variis debilitatum casibus humanae infirmitatis incommoda non parum atflixere: idque maxime per hanc aetatem, cum in tanta opinionum insania et corruptela morum passim doctrina catholica in invidiam vocetur. Abductis praeterea rerum novarum cupiditate ad profana studia animis multorum caritas deferbuit, ac pauci inveniuntur, qui mortalibus abdicatis rebus proxime ingredi lesu Christi vestigiis instituant. — Nobis interim Ordinis Basiliani dolentibus vicem, et qua ratione relevari casum eius oporteret, in animo considerantibus, illud commode accidit, ut de rerum statu non modo Nos Episcopi, sed etiam ex eodem Ordine sodales diligenter docuerint. Immo quod olim in Orientalium Ecclesiarum discrimine Basilius magnus, idem illi sibi ‘) Breve Bened. XIV diei 12 Aprilis 1753 inc- Inclytum quidem. — 3) Syn. Zamcsc. Tit. VI. de Episcopis. — s) Clem- VIII. Altissimi dispositione 23. Sept. 1603. — *) Greg. XIIJ, Benedictus Leus 1 Nov. 1579. — •) Bened. XIV, Inter plures 2 Maii 1744. Inclytum 12 Apr. 1753- Super familiam 30 Mart. 1756. — s) Pius VII, Ea sunt Ordinis 30 Iuiii 1822. — 7) Pius IX, Splendidissimum Orientalis Ecclesiae 29 Iun. 1867.