Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

Venerabili Ciero Archi-Dioecesis Strigoniensis tam saeculari quam regulari Salutem in Domino! Prope est jam dies, qua olim cecidit sors super Eum, qui vigilat pro animabus nostris et pleno s. chrismatis cornu unctus annumeratus est illis, qui ab initio testes resurrectionis Domini fuerunt. Intercapedo viginti quinque annorum, sive Jubilaeum quadrantis saeculi in munere episcopali certe rarioribus Dei benedictionibus adnumeratur, sive facultates considerentur, quarum impendium munus illud sibi vindicat, seu curae et solicitudines attendantur, quae a tam sublimi vocatione natura sua abesse non possunt. Et ideo, si quam, certe venturam diem ss. Apostolorum Petri et Pauli nobis omnibus solemnem et maxime festivam esse unaque piissimas agere gratias Largitori omnium bonorum nos oportet, quod Eminentissimum Antistitem nostrum conservare dignatus fuerit pro gloria nominis sui, pro exemplo pastorum animarum, pro aedificatione gregis fidelium, denique pro salute utriusque reipublicae, quia non datur majus Dei donum, quam pastor secundum cor suum. Charitas filialis quidem ingeniosa esse solet, nec magna eget indigitatione, qualiter seraet exhibeat et ad aedificationem demonstret ; oportebit tamen hanc solemnitatem in omnibus ecclesiis tam parochialibus quam etiam ordinum religiosorum per Archi-Dioecesim Strigoniensem praevie promulgare, praecedenti vero die circa vesperam pulsu omnium Campanarum in memoriam revocare, ad aram maximo, quo fieri potest, cum splendore celebrare, cum hymno Ambrosiano et consuetis cum populo precibus „pro Episcopo“ concludere. Sicut unum Christi corpus sumus, simus etiam una grata familia Episcopo animarum nostrarum. Strigonii, die 22-a Maii, 1882. Jubilaeum Eppale qua­drantis saeculi Emmi Archi- Praesulis qua­liter celebran­dum. Josephus Szabó, Episcopus auxiliaris, Vicarius Generalis Strigoniensis. Josephus Boltizár, Episcopus auxiliaris, Vicarius Generalis Tirnaviensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom