Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

33 munera est adhibenda praeparatio diuturna et diligens: non enim tantis rebus facile et celeriter assuescitur. Atque illi sane in sacerdotio integre sancteque versabuntur, qui sese in hoc genere ab adolescentia excoluerint, et tantum disciplina profecerint, ut ad eas virtutes, quae commemoratae sunt, non tam instituti quam nati videantur. His de caussis, Venerabiles Fratres, iure Seminaria clericorum sibi vindi­cant plurimas et maximas animi, consilii, vigilantiae Vestrae partes. Quod ad virtutem et mores, minime fugit sapientiam Vestram, quibus abundate praeceptis et institutis adolescentem clericorum aetatem oporteat. — In gravioribus autem disciplinis, Litterae Nostrae Encyclicae — Aeterni Patris — viam rationemque studiorum optimam indi­caverunt. Sed quoniam in tanto ingeniorum cursu plura sunt sapienter et utiliter in­venta, quae minus decet non habere perspecta, praesertim cum homines impii quidquid incrementi affert dies in hoc genere, tamquam nova tela in veritates divinitus traditas intorquere consueverint, date operam, Venerabiles Fratres, quantum potestis, ut alumna sacrorum iuventus non modo sit ab investigatione naturae instructior, sed etiam iis artibus apprime erudita, quae cum sacrarum Litterarum vel interpretatione vel aucto­ritate cognationem habeant. — Illud certe non ignoramus, ad elegantiam studiorum optimorum multas res esse necessarias: quarum tamen sacris Seminariis italicis adi­munt aut minuunt importunae leges facultatem. — Sed hac etiam in re tempus po­stulat, ut largitate et munificentia bene de religione catholica promereri nostrates studeant. Voluntas maiorum pia et benefica egregie eiusmodi necessitatibus providerat; atque illud Ecclesia assequi prudentia et parsimonia potuerat, ut tutelam et conservationem rerum sacrarum nequaquam haberet necesse caritati filiorum suorum commendare. Sed patrimonium ejus legitimum aeque ac sacrosanctum, cui superiorum aetatum iniuria pepercerat nostrorum temporum procella dissipavit: quare caussa renascitur, cur qui diligunt catholicum nomen, animum inducant maiorum liberalitatem renovare. Profecto Gallorum, Belgarum aliorumque in caussa haud mul­tum dissimili illustria sunt munificentiae documenta, non modo aequalium, sed etiam posterorum admiratione dignissima. Neque dubitamus, quin italica gens communium rerum consideratione permota, id pro viribus actura sit, ut et se patribus suis dignam impertiat, et ex fraternis exemplis capiat quod imitetur. In his rebus, quas diximus, certe haud minimam habemus spem solatii inco­lumitatisque repositam. — Verum cum in omnibus consiliis, tum maxime in iis, quae salutis publicae caussa suscipiuntur, omnino ad humana praesidia accedere necesse est opem omnipotentis DEI, cuius in potestate sunt non minus singulorum hominum vo­luntates, quam cursus et fortuna imperiorum. Quapropter invocandus summis precibus Deus, orandusque, ut tot eius beneficiis ornatam atque auctam respiciat Italiam; in eaque fidem catholicam, quod est maximum bonum, cunctis periculorum suspicionibus depulsis, perpetuo tueatur. Hanc ipsam ob caussam imploranda suppliciter est Imma­culata Virgo MARIA, magna Dei parens, fautrix et adiutrix consiliorum optimorum, una cum sanctissimo Sponso eius Iosepho, custode et patrono gentium Christianarum. Ac pari studio obsecrare opus est Petrum et Paullum, magnos Apostolos, ut in italicis gentibus fructum laborum suorum incolumem custodiant, nomenque catholicum quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom