Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
17 ephemeridum scriptores ab huiusmodi quaestionibus tractandis abstineant. Interim autem Sedes Apostolica, de gravioribus negotiis praesertim quae doctrinarum sanitatem spectant pro muneris sui ratione sollicita, ad renatas et crudescentes controversias vigilantiam et providentiam suam convertere non praetermittit, ea adhibita consilii prudentia, in qua quemlibet catholicum virum aequum est conquiescere. Ex qua tamen re nolumus detrimentum capere societatem religiosorum virorum a Caritate nominatam , quae sicut in iuvandis ex instituto proximis hactenus labores suos utiliter insumpsit, ita optandum ut vigeat reliquo tempore, fructusque pergat quotidie uberiores edere. Interea Vestrum est, Venerabiles Fratres, dare operam ut haec consilia Nostra perficiantur, et nihil omittere quod ad firmandam concordiam pertineat. Quae sane eo magis est, ut probe intelligitis, necessaria, quo piures et acriores apparent hostes rebus catholicis imminentes: adversus quos exercere vires omnes necesse est, easque non dissipatione attritas, sed coniunctione auctas. Plurimum propterea prudentia, virtute et auctoritate Vestra confisi, Vobis omnibus, Venerabiles Fratres, et populis vigilantiae Vestrae commissis, auspicem divinorum munerum, et praecipuae bonevolentiae Nostrae testem , Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXV Januarii MDCCCLXXXII, Pontificatus Nostri Anno Quarto. LEO PP. XIII. Strigonii, die 5-a Februarii, 1882. SS. Canonum de testamentis Clericorum dispositiones, quas haud pauci ignorare videntur, quia non observantur, quasi in conscientia non obligarent, alias e professo, ut aiunt, propositurus, hac vice statutum 24. Dioecesanae a. I860, habitae Synodi in memoriam revoco , cuius ope disponitur , ut DD. VADiaconi cum copia testamenti, defuncti etiam Sacerdotis Breviarium Ordinariatui submittant. Alibi Breviarium quilibet Presbyter proprio sibi aere procurare debet, in hac Archi-Dioecesi Breviaria Presbyteris neoordinatis donantur. Aequum proinde justumve est , ut illa, sic prout dispositum est, post fata mortuorum Presbyterorum restituantur, usui deservitura Seminarii alumnorum in solemnioribus festis laudes inde Dei in choro decantantium. Strigonii, die 5-a Februarii, 1882. Qui hanc in sequelam translationis beneficiati vacantem redditam parochiam consequi cupiunt , supplices suos usque finem mensis labeutis horsum exhibeant. Strigonii, die 5-a Februarii, 1882. Nr. 789. Breviaria defunctorum Sacerdotum Officio Dioe- cesano submittenda i Nr. 790. Pro Parochia Civitatis Ar- chi-Eppalis . Strigoniensis concursus publicatur. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.