Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVII.

144 servetur, summa iurium et officiorum perturbatio consequatur necesse est, discissa com­positione membrorum apte cohaerentium in corpore Ecclesiae, „quod per nexus et con- iunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei.“:) Ex quibus appa­ret, adhibendam esse adversus Episcopos reverentiam praestantiae muneris consentaneam, in iisque rebus, quae ipsorum potestatis sunt, omnino obtemperari oportere. Perspectis autem studiis, quibus multorum animi istic hoc tempore permoventur, Hispanos omnes non hortamur solum, sed plane obsecramus, ut sese huius tanti officii me­mores impertiant. — Ac nominatim vehementer studeant modestiam atque obedientiam tenere qui sunt ex ordine Cleri, quorum dicta factaque utique ad exemplum in omnes partes valent plurimum. Quod in muneribus suis insumunt operae, tum sciaut maxime fructuosum sibi, proximisque salubre futurum, si se ad imperium eius nutumque finxerint, qui Dioecesis gubernacula tenet. Profecto sacerdotes tradere se penitus partium studiis, ut plus humana, quam caelestia curare videantur, non est secundum officium. Cavendum igitur sibi esse intelligant, ne prodeant extra gravitatem et modum. Hac adhibita vigi­lantia, pro certo habemus, Clerum Hispanum non minus animorum saluti quam rei publi­cae incremento virtute, doctrina, laboribus, magis magisque in dies profuturum. Ad eius adiuvandam operam eas societates non parum iudicamus opportunas, quae sunt tamquam auxiliariae cohortes catholico nomini provehendo. Itaque illarum pro­bamus institutum et industriam, ac valde cupimus, ut aucto et numero et studio maiores edant quotidie fructus. — Verum cum sibi proposita sit rei catholicae tutela et amplificatio resque catholica in Dioecesibus singulis ab Episcopo geratur, sponte consequitur, eas Episcopis subesse et ipsorum auctoritati auspiciisque tribuere plurimum oportere. — Neque minus elaborandum ipsis est in coniunctione animorum retinenda : primo enim hoc est cuivis hominum coetui commune, ut omnis eorum vis et efficientia a voluntatum con­spiratione proficiscatur: deinde maxime decet in huiusmodi sodalitatibus elucere caritatem mutuam, quae debet esse ad omnia rectefacta comes, disciplinaeque christianae alumnos velut signum et nota distinguere. Quapropter cum sodales facile possint de re publica diversi diversa sentire, idcirco ne concordia animorum contrariis partium studiis dirimatur, meminisse oportet, quorsum spectant societates, quae a re catholica nominantur, et in consiliis capiundis ita habere animos in uno ilo proposito defixos, ut nullius partis esse videantur, memores divinae Pauli Apostoli sententiae: „Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est ludaeus neque Graecus, non est servus neque liber,... omnes enim vos unum estis in Christo.112) — Qua ratione illud capietur commodi, ut non modo socii singuli, sed variae etiam eiusdem generis societates, quod est diligentis­sime providendum, amice ac benevole consentiant. Sepositis quippe, ut diximus, partium studiis, infensarum aemulationum praecipuae erunt occasiones sublatae: eritque consequens, ut ad se una omnes caussa convertat, eademque maxima et nobilissima, de qua inter catholicos hoc nomine dignos nullus potest esse dissensus. Denique magni refert, sese ad hanc ipsam disciplinam accomodare, qui scriptis, praesertim quotidianis, pro religionis incolumitate dimicant. — Compertum quidem Nobis est, quid studeant, qua voluntate contendaut: neque facere possumus, quin de catholico nomine «) Colosa. II. 19. — 2) Galat, III. 27—28.

Next

/
Oldalképek
Tartalom