Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

10 Nr. 612. Quomodo meliori sorti Parochorum Yajkensis et Felsőszőllős- ensis prospe­ctum fuerit. Nr. 613. Archi-Eppa- lis scholaris fundationis census qua­liter et qui­bus pro anno 1881 impensi? vivimus, movemur et sumus. Per Adae peccatum recesseramus ab eo, et nati eramus filii irae: at Ipse quaesivit nos; utque nos a duro servitutis jugo eximeret, descendit de Coelis, et formam servi accipiens humiliavit semetipsum, et homo factus est. As- similatus autem nobis in omnibus absque peccato, se nascens dedit socium, convescens in edulium, se moriens in pretium, se regnans daturum pollicetur in praemium. Jam vero qnisnam e poenitentibus tam duro corde erit, qui haec tantisper secum reputans, non cum S. Bernardo in haec prorumpat verba: „Quanam fronte attollo jam oculos ad vultum Patris tam boni, tam malus filius? Pudet indigna ges­sisse genere meo; pudet a tanto Patre vixisse degenerem. Exitus aquarum deducite oculi mei; operiat confusio faciem meam; deficiat in dolore vita mea, et anui mei in gemitibus.“1) Quae de dispensatione in observantia quadragesimalis jejunii praecedentibus annis disposita fuerunt, hoc quoque anno valere declaro. Strigonii, die 24-a Januarii, 1882. Pro statu notitiae significatur, quod sub hodierno 12,000 floreni ad Cassam Dioecesanam numerati fuerint, eo praecise fine, ut census annuus exinde redundans 600 florenorum in dimidia parte Parocho Vajkeusi et in aha dimidia parte Parocho FelsőszöllÖsensi in perpetuum cedat ad instar subsidii, erga tamen obligationem, utrique impositam, pro fundatore Archi-Episcopo quolibet mense unam Missam lectam offerendi. Siquidem subsidii taliter stabiliti futuri etiam praememoratarum parochiarum Curati participes reddendi sunt, haec fundatio publici juris facienda erat. Strigonii, die 25*a Januarii, 1882. Fundationale Capitale reddidit censum, ad curr. valorem redactum, 6975 fl. 42 xr., cuius summae tertia pro exstruendis, conservandis et instruendis scholis desti­nata pars, i. e. 2325 fl. 14 xri expensi fuerunt pro exstruenda schola in Mijava, et pro restauranda schola in Turoluka, quae duae scholae cum universim 2566 fl. et 90 xros requisierint; patet supererogatos fuisse 241 fl. 74 xros, quos e penu mea perstrinxi, quemadmodum etiam illos 3251 flnos, qui resoluti a me sunt pro sublevandis scholis, quae partim erigebantur, partim ampliabantur vel restaurabantur: in Érsekiéi, Katov, Bozók, Mokriháj, Limbách, Varsány, Ipolykeszi, Darnó, Sándorf, Nagysáp, Börzsöny, Verebély, Kisoroszi, Tardos, quarum aliae maiora, aliae minora subsidia acceperunt. — Duae tertiae partes praespecificati census i. e. 4650 fl.et 28 xri distributi sunt inter docentes, juxta clavim ab ea, quae anno proxime praeterlapso observabatur, aliquantum discrepantem. Cum enim e nonnullis VADiaconalibus Districtibus instanter apud me sollicitatum fuerit, ut subsidiorum praebendorum quantitas imminueretur, quo subsidia accipientium numerus augeri queat, precibus his deferendum censui, atque hinc factum est, ut dum pro anno 1880 beneficii fundationis nonnisi 82 docentes participes fuerunt, pro anno 1881. subsidium 105 impetraverint, nominatim: *) Serra. 16. in Cant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom