Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXII.
122 ordinis animum suum in tuenda religione catholica pium aeque ac fortem probavere: quarum virtutum si magnam ab improbis subierunt invidiam, ea tamen, quae honestissima est atque unice expetenda, sapientium et bonorum approbatione numquam caruerunt. Imrno Gregorius ipse IX Decessor Noster fidem ipsorum ac fortitudinem publice gratulatus, minime dubitavit et auctoritate sua defendere, et milites Christi, Maccabaeos alteros honoris caussa, appellare. — Neque carebat veritate laus. Magnum enim salutis publicae praesidium erat in illo hominum ordine: qui propositis sibi auctoris sui virtutibus et legibus, perficiebant, quoad facultas ferret, ut christianae honestatis decora in civitate reviviscerent. Certe ipsorum opera exemplisque extinctae saepe aut definitae sunt factionum partes: erepta ab efferatorum dextris arma: litium et iurgiorum caussae sublatae: parta inopiae et solitudini solatia: castigata, fortunarum gurges et corruptelarum instrumentum, luxuria. Quare pax domestica et tranquillitas publica, integritas morum et mansuetudo, rei familiaris rectus usus et tutela, quae sunt optima humanitatis incolumitatisque firmamenta, ex tertio Fran- ciscalium ordine, tamquam ex stirpe quadam, gignuntur: eorumque bonorum conservationem magna ex parte Francisco debet Europa. Plus tamen, quam ulla ex gentibus ceteris, Francisco debet Italia; quae sicut eius virtutibus princeps theatrum fuit, ita maxime beneficia sensit. — Et sane quo tempore multa multi pro iniuria contenderent, ille afflicto et iacenti constanter porrexit dexteram: in summa egestate dives, numquam destitit alienam sublevare inopiam, immemor suae. Vagiit suaviter in eius ore patrius sermo recens: vim caritatis simul et poeticae expressit canticis quae vulgus edisceret, quaeque admiratione visa sunt non indigna eruditae posteritatis. Ad Francisci cogitationem, aura quaedam afflatusque humano augustior ingenia nostrorum concitavit, ita quidem ut in eius rebus gestis pingendis, fingendis, caelandis summorum artificum industria certarit. Nactus est in Francisco Alighierius, quod grandiloquo pariter mollissimoque caneret versu: Cimabue et Giottus, quod Parrhasiis luminibus ad immortalitatem illustrarent: clari artifices aedificandi, quod magnificis operibus perficerent, vel ad sepulcrum hominis pauperculi, vel ad aedem Mariae Angelorum, tot tantorumque miraculorum testem. Ad haec autem templa homines undique commeare frequentes solent; veneraturi Assisiensem patrem pauperum, cui, ut se rebus humanis despoliaverat funditus, ita divinae bonitatis large copioseque dona affluxerunt. Igitur perspicuum est in christianam civilemque rempublicam ab uno hoc homine vim beneficiorum influxisse. Sed quoniam ille eius spiritus, omnino excellenterque Christianus, mirifice est ad omnia et loca et tempora accomodatus, nemo dubitaverit, quin Franei- scalia instituta magnopere sint aetate hac nostra profutura. Eo vel magis, quod horum temporum ratio ad illorum rationem pluribus ex caussis videtur accedere. — Quemadmodum saeculo duodecimo, ita nunc non parum deferbuit divina caritas: nec levis est officiorum Christianorum, partim ignoratione partim negligentia, perturbatio. Simili animorum cursu similibusque studiis, in aucupandis vitae commodis, in consectandis avide voluptatibus plerique aetatem consumunt. Diffluentes luxuria, sua profundunt, aliena appetunt: fraternitatis humanae nomen extollentes, plura tamen fraterne dicunt quam faciunt: feruntur enim amore sui, et illa erga tenuiores atque inopes genuina caritas quotidie minuitur. — Per eam aetatem multiplex Albigensium error, concitandis adversus Ecclesiae potestatem turbis, una simul civitatem perturbarat, et ad quoddam Socialismi genus munierat iter. Hodieque similiter Naturalismi fautores propagatoresque creverunt; qui subesse Ecclesiae oportere