Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

119 ubicumque poneremus vestigium, obiiciebatur animo, mentemque tacita cogitatione suspen­sam memor illa solitudo tenebat. -— Sed quantumvis sit istud studium laudabile, tamen ne­quaquam in isto omnia. Ita enim de honoribus, qui beato Francisco praeparantur, statuen­dum, tunc maxime futuros ei, cui deferuntur, gratos, si fuerint iis ipsis, qui deferant, fructuosi. In hoc autem positus est fructus solidus minimeque caducus, ut cuius excellentem virtutem homines admirantur, similitudinem eius aliquam adripiant, fierique studeant ipsius imitatione meliores. Quod, opitulante Deo, si studiose effecerint, profecto quaesita erit praesentium malorum opportuna et valde efficax medicina. — Vos itaque volumus, Venerabiles Fratres, per has Litteras alloqui, non modo pietatem erga Franciscum Nostram publice testaturi, verum etiam vestram excitaturi caritatem, ut in hominum salute eo, quo diximus, curanda remedio Nobiscum pariter elaboretis. Liberator generis humani Iesus Christus fons est perennis atque perpetuus omnium bonorum, quae ab infinita Dei benignitate ad nos proficiscuntur, ita plane ut qui semel mundum servavit, idem sit in omnes saeculorum aetates servaturus: Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. *) Si quando igitur naturae vitio aut hominum culpa contingat, ut in deteriorem partem delabatur genus humanum, et singulari quadam ope indigere ad evadendum videatur, omnino recipere se ad Iesum Chri­stum necesse est, atque istud putare maximum certissimumque perfugium. Divina enim illius virtus tam magna est tantumque pollet, ut omnium in ea vel periculorum depulsio, vel malorum posita sanatio sit. Futura est autem certa sanatio, si modo ad professionem Chri­stianae sapientiae, et ad evangelica vivendi praecepta genus humanum reducatur. Iis au­tem, quae diximus, forte insidentibus malis, simul ac solatii venit divinitus provisa maturi­tas fere iubet Deus, continuo virum aliquem in terris existere, non unum de multis, sed summum et singularem, quem restituendae salutis publicae praeficiat muneri. Atqui istud plane usuveniebat sub exitum saeculi duodecimi aliquantoque serius : fuit autem eius ma­ximi operis perfector Franciscus. Satis illa nota est aetas cum sua indole virtutum ac vitiorum. Insita altius in ani­mis vigebat fides catholica: pulcrumque erat, complures pietatis fervore incensos in Palae­stinam transmittere, qui vincere aut emori destinavissent. Sed tamen valde populares mores licentia mutaverat: nihilque erat tam hominibus necessarium, quam ut christianos spiritus revocarent. — Iamvero christianae virtutis caput est generosa animi affectio, rerum ardua­rum ac difficilium patiens: cuius forma quaedam in cruce adumbratur, quam, qui Christum sequi malunt, onusto ferant humero necesse est. Illius autem partes affectionis sunt, absti­nentem rerum mortalium animum gerere: sibimet acriter imperare: casus adversos facile moderateque ferre. Denique caritas m Deum in proximos una omnium est domina et regina virtutum; cuius tanta vis est, ut molestias, quae officium comitantur, omnes abstergat, labo­resque quantumvis magnos non tolerabiles solum efficiat, verum etiam iucundos. Harum virtutum saeculo duodecimo magna apparebat inopia, cum nimis multi, penitus mancipati rebus humanis aut appetentia honorum ac divitiarum insanirent, aut per luxum et libidines aetatem agerent. Plurimum valebant pauci 5 quorum opes fere in oppres­sionem miserae et contemptae multitudinis evaserant: atque huiusmodi vitiorum maculas ne ii quidem effugerant, qui disciplinae ceteris esse ex instituto debuissent. Et restincta *) Act. IV, 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom