Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIV.
89 Quod patet e subnexis supplicibus et edito eatenus Decreto S. Congregationis Indulgentiarum. Beatissime Pater! Episcopus Valentinen, humillime ad osculum ss. Pedum provolutus exposuit, quod die 11 februarii anni 1822, vi specialium facultatum, benedicta atque solitis ditata fuerit Iudulgentiis, in' oppido Romans, praedictae Dioecesis, Statio Viae-Crucis, appellata magnum Calvarium (grand Calvaire) eoquod 34 constet stationibus ; quae repraesentant praecipua mysteria Passionis D. N. Iesu Christi, ceu colligitur ex authentico documento. Ast Orator Episcopus ad mentem revocans decretum s. Congreg. Indulgentiarum diei 15 Novembris 1878, quo constitutum fuit, Cruces stationum ligneas esse debere; dum illae quae habentur in Urbe Romans sunt ferreae aut lapideae; et quoniam omnis immutatio admirationem aut scandalum gignere posset inter fideles; ideo Sanctitatem Vestram exorat, ut concedere dignetur, cruces praedictas permanere posse quales nunc sunt, quin tamen Christifideles detrimentum patiantur quoad Iudulgentias concessas pro pio Viae-Crucis excercitio; eodemque tempore exposcit ut, longi itineris gratia per loca, certo non commoda, pium Viae-Crucis excercitium expleri possit cum aliqua interruptione. Decretum. SSmus in audientia habita die 18 Septembris 1880 ab intrascripto Secretario, benigne respondit: tolerandum Cruces remanere posse ferreas et lapideas pro acquisitione Indulgentiarum Viae-Crucis ; praeterea quoad expetitam interruptionem, Sanctitas Sua remisit preces arbitrio et prudentiae Episcopi Oratoris, cum facultatibus necessariis et opportunis, ea tantum lege, ne interruptio nimis longa evadat. Praesenti in perpetuum valituro absque contrariis. Datum 18 Septembris 1880. Fr. Th. Ma. Card. Martinelli P. Delicati Secretarius. Strigonii, die 27-a Julii, 1881. Nr. 3532. Viae-Crucis stationum Cruces etiam lapideae vel ferreae tolerantur ad effectum consequendi Indulgentias.