Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

4 in Americana et iuxta memoratam decretum irritae sunt, ac praesenti etiam instructione irritae quidem generali lege, sed cum infrascriptis exceptionibus declarantur. III. — Quamvis generatim relate ad communicationem indulgentiarum commu­nes pro quavis societate latae sint leges, praesertim in Constitutione Clementis VIII. Quae­cumque, tamen relate ad legem de non adscribendis absentibus eiusque exceptiones, aequum est distinguere inter sodalitia quae strictiori sensu Collegia dici possunt, ut esse solent ple- raeque proprii nominis Confraternitates ad modum organici corporis constitutae; et Soda­litia quae laxiori modo sociali vinculo colligantur, ut esse solent plures etiam Confraterni­tates et pleraeque piae Associationes, Congregationes, Aggregationes, Uniones ac pia Opera ut vocant. Inter plura discrimina quae ad praesentem scopum non refert, nec facile est, accuratius inquirere, illud maxime ad rem pertinet advertere, quod strictiori sensu Collegia, seu proprii nominis Confraternitates et Sodalitia quae ad illas in organica sui constitutione magis accedunt, soleant etiam iuxta proprias leges pro Sodalium inscriptione certam ali­quam habere formam cum aliqua solemnitate ac ritu, ut publica candidatorum petitio ac praesentatio, probatio aliqua et novitiatus, vel saltem impositio habitus, scapularis, cinctu­rae, quae ex sui natura personalem praesentiam requirunt. Pro huiusmodi itaque Sodalita­tibus cuiuscumque sint nominis, nulla praesenti declaratione datur generalis ac ordinaria exceptio a lege de non adscribendis absentibus : tantum conceditur earum moderatoribus earumque delegatis ut in casibus singularibus dispensare possint a statuta forma inter praesentes, ac absentes etiam per singularem, seu extraordinariam exceptionem rite ad- scribere. IV. — Pro Sodalitatibus etiam, piis Unionibus, piis Operibus et cuiuscumque sint nominis Societatibus, quae nullam habent pro adscriptione sodalium formam ac caere­moniam inter praesentes, decretum quoad absentes, quantum fieri potest, rite servetur, et potius praesentium adscriptio facilior reddatur ac pro viribus promoveatur, multiplicatis canonice associationum centris auctoque pro opportunitate zelatorum, zelatricium, promo­torum, vel quovis nomine nuncupentur eorum numero, qui iuxta approbatas Sodalitii leges non modo inscriptionum utcumque promovendarum officium, sed etiam adscribendi subde- legatam habeant facultatem. Sed quum id nec semper, nec ubique fieri possit, nec plane sufficiat, apostolica benignitate indulgendum esse videtur, ut qui praesentes commode nequeunt, non omnino excludantur, sed quamvis absentes per litteras, vel interpositas personas, quae eos reprae­sentent, adscribi discrete valeant, vitando simul abusus quibus maxime praecavendis adscri- bendorum praesentia exigitur. Itaque quum plurium diversi nominis Sodalitatum ac pio­rum Operum vis et utilitas maxime sit in fidelium numero, qui ad varia pietatis et charitatis exercitia consociantur, ne praesentiae conditio impedimento sit felicibus Societatum incre­mentis, ac ne plurimi fideles bonae voluntatis ab inscriptionis beneficio contra decreti men­tem praepediantur, Sacra Congregatio, attentis plurium Sodalitatum et maxime Episcopo­rum postulationibus, praesenti hac dispositiva Declaratione per amplam a littera legis exceptionem apostolica auctoritate declarat, etiam absentes ad huiusmodi pias Associationes adscribi posse, servata tamen decreti mente, spiritu ac scopo, ut scilicet non solum augea^ tur numerus, sed etiam adscribendorum devotioni consulatur, non temere, leviter ac turma- tim collectis nominibus, sed discrete, ne alii, quantum fieri potest, inscribantur, nisi qui

Next

/
Oldalképek
Tartalom