Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

XIII. TTt Sanctissimi Domini Nostri recentissimam Epistolam, ad Antistites universi Orbis catholici directam, ad notitiam vestram perferam, et injuncti mihi muneris ratio depo­scit, et gravitas argumenti postulat, quod Apostolicae litterae pertractant. In iis nimirum mox in principio recensentur et vivis coloribus describuntur funestissima pro statu etiam civili consectaria diuturni illius atrocisque belli, quod contra divinam Ecclesiae auctoritatem geritur. Demonstratur omnem potestatem a Deo esse, falsoque praetendi, civilis societatis potestatisque originem in sociali contractu quaerendam esse, proponuntur obligationes subditorum, sed etiam regnantium. Exponitur, qualisnam fuerit primorum Christianorum obedientia, et quinam nostro tempore serpant, imo aperte doceantur politici errores. Do­cetur, in fide et religione Christi dumtaxat esse salutem. Sequuntur salutaria monita ad Principes et populos. Provocantur denique Ecclesiarum Praesules, ut quae suarum sunt partium sedulo exequantur. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA ENCYCLICA AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCH IEPISCOPOS ET EPISCOPOS VNIVERSOS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTES. LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Diuturnum illud teterrimumque bellum, adversus divinam Ecclesiae auctoritatem susceptum, illuc, quo proclive erat, evasit; videlicet in commune periculum societatis humanae, ac nominatim civilis principatus, in quo salus publica maxime nititur. — Quod Nr. 3175 Encyclica epistola Sum« mi Pontificis de civili po­testate. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom